http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0264
262 HIST. NIGRE SILVE L. X.
SEzcvEUA Conradi III. ſucceſſor, primo ſtatim regiminis anno. Eidem Henrico Si-
XV.
gismundus imp. an. 143 5. confirmat omnia privilegia & libertates, no-
minatim a Carolo IV. & Ruperto impp. atque ab ipſo Sigismundo adhuc
Romanorum rege conceſſas. Quæ quidem omnia apud Beſoldum extant,
ac deinceps duæ Pii II. P. bullæ an. 1459. quarum prima monaſterio om-
nia ſuorum anteceſſorum indulta privilegia rata habet, altera vero Ioanni
abbati facultatem concedit, mitra aliisque pontificalibus utendi.
Fuit hic Ioannes ſecundus huius nominis, qui mortuo Henrico iuxta
catalogum huius monaſterii mecum communicatum Henrico IV. anno
1450. ſucceſſit, huicque Ioannes III. de Horw, an. 1456. Hic vero in-
ſerendus foret Henricus Magſtat, qui iuxta epitaphium apud Schannatum
anno Domini 1459. 18. Kal. Decemb. obiit venerabilis in Chriſto pater
& Dom. Henricus de Magſtat XI. abbas huius loci: ubi tamen confuſi vi-
dentur Henricus III. Marquardi an. 1403. ſucceſſor, & cognominis Hen-
ricus hic IV. Magſtat, quem Cruſius venerabilem in Chriſto virum no—
minat. Quod ſi citato Schannati catalogo fides adhiberi velit, ambæ ſu-
pra memoratæ Pii II. bullæ datæ an. 1459. prior quidem III. Kal. Dec.
ſeu 29. Nov. poſterior VII. Id. Dec. ſeu 7. Dec. die loanni abbati data,
poſt mortem primum Henrici abb. conſignandæ forent. lIoannes iſte de
Horb fuiſſe dicitur in memorato catalogo mihi ſubmiſſo, cui an. 1460.
Ioannes de Udenheim ſucceſſerit. Sed hic rurſus repugnat citatum epita-
phium apud Schannat, in quo loannes de Derdingen ita notatur: Anno
Domini 1466. ipſo die Epiphaniæ obiit dominus Ioannes Derdingen, XII.
abbas buius loci, cuius anima reguieſcat in pace, amen: ad quem adeo
pertinent ſequentes apud Beſoldum chartæ Friderici III. imp. an. 1461.
& Eberhardi comitis de Wirtemberg an. 146 5. Sequitur dein alterum
epitaphium Ioannis: Auno Domini 1478. XI. Kal. Iunii obiit venerabilis
in Cbriſto pater & Dominus Ioannes, XIV. abbas huius loci; atque hunc
2) 7. P. pag- fuiſſe Ionnnem de Udenheim, ſcribit Gallia Chriſtiana a): quæ tamen
759.
ante eum refert hoc epitaphium, neſcio unde deſumtum: anno Domini
1469. V. Kal. April. obiit D. loannes de Horba, XIII. abbas buius loci.
Requieſcat in pace amen.
Idem Mſc. catalogus Ioannis de Udenheim ad an. 1478. ſucceſſorem
ponit Nicolaum, de quo legitur apud Schannatum, conſentiente etiam
Crtuſio, ſequens epitaphium: anno Domini 1485. XI. Kal. Auguſti obiit
venerabilis in Chriſto pater dominus Nicolaus Magenlaiter de Obereszrode,
XHV. abbas huius loci; qui tamen eſt iuxta catalogum mecum communi-
catum abbas loci dscimus ſeptimus: & recte quidem, ſi ſupra memorati
infe-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0264