http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0265
SEC. XV. O. S. B. X. 263
inſerantur vulgato in Gallia Chriſtiana & Schannat catalogo, quum ex Securvx
chartis indubii fuerint Albæ Dominorum abbates. Nicolai ſucceſſor Bar- Xv.
tholomæus de Rechtberg ex celeberrimis fuiſſe abbatibus perhibetur, —
Eberhardo barbato Wirtembergiæ duci chariſſimus, ab eius conſiliis,
quæ multi in adminiſtratione ponderis fuerunt. Is apud Beſoldum an.
1496. cum ſuo conventu Eberhardum tutorem agnoſcit: mox vero ſe-
quitur anno ſequente inſtrumentum procuratorium ſeu gravatorium ſuo
& conventus nomine apud imperatorem Maximilianum contra eumdem
ducem; nec non & apud Schœpflinum transactio Eberhardi ducis & Chri-
ſtophori Badenſis cum Maximiliani J. imp. confirmatione ſuper advoca-
tiam monaſterii, anni eiusdem, ad quem rem omnem ediſſerit Trithe-
mius in chronico Hirſaugienſi. Rei totius ac controverſiæ originem ſu-
perioribus iam libris indicavimus, a familia Eberſteiniana exortam, ex
qua hoc etiamnum ſeculo XV. ibi ſepultorum comitum epitaphia citatus G
Schannatus exhibet a).½ Cruſius vero b) multarum familiarum inſignia tensr⸗
. Wr. FP. III. Liv.
in eodem monaſterio notat, uti Wirtembergenſium, Badenſium, Cal- Pr . 13.
venſium, Nellenburgenſium, Berwangenſium, Stœffeliorum, Landenber-
genſium, Richtenbergenſium, Reiſchachenſium, Spetorum, Nippenbur-
genſium, Berningenſium, Michelbachenſium, Kyngſpachenſium, Gyltlin-
genſium, Lamersheimenſium, Smalſteinenſium, Remchingerorum, Sickin-
genſium, Windeckerorum, Strubenhartenſum, cæterorum.
XXXIII. Tennenbacenſe alterum eſt ordinis Ciſtercienſis in Nigra ſilva Tennenbach.
monaſterium, ſub regula S. Benedicti quidem, a nobis vero monachis ni-
gris nomine magis & colore, quam inſtituto diſtincti. Oſtentat etiam
hoc monaſterium illuſtriſſimarum familiarum ſepulcreta, comitum Ura-
cenſium ſeu Friburgenſium, marchionum item Badenſium ex linea Hach-
bergica, cui etiam ſtirpi Imperatores (ſub quorum protectione immediata
fuerat monaſterium) advocatiam detulerunt: quam quidem uſque ad an.
1475. conſervarunt, quo eam Sigismundus archidux Auſtriæ ſuſcepit.
Apud Schœpflinum ) habetur charta, qua Carolus marchio Badenſis teſta- &) Coaâ. diplo.
tum facit, ſe a Burchardo abb. & conventu Tennebacenſi in advocatum eſſe i. Bad. F.
electum an. 1453. Extat charta an. 1462. in archivio Auſtriaci regimi-
nis Friburgi, qua Egenolff & Rudolph Kuchlin nobiles equites fratres
Burchardo abbati & conventui Tennenbacenſi alteram partem Vogteiæ
vici Kichlinſperg tradunt cum conſenſu Suſannæ abbatiſſæ vallis Andela.
In Gallia chriſtiana d) decimus octavus numero abbas cenſetur Burchar- ) V. a.
dus Il. cum magna ſubſequentium etiam ſerie, ſed absque omni nota chro- ¹039.
nologica, ut adeo nihil certi aſlertique ſine ulteriore luce ſtatui Ppoſſi t.
XXXIV.
P. 337·
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0265