http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0266
SyxEcuLUM
Parthenon in
Gunthers-
thal.
a) lb. p. 1094.
264 HIST. NIGRE SILVE L. X.
XXXIV. Plura profert Gallia Chriſtiana a), quod ſeriem attinet ab-
batiſſarum nobilis parthenonis in Güntersthal, ad paternitatem monaſte-
rii Tennenbacenſis etiamnum ſpectantis. Prima, quæ ſeculo hoc XV.
diem ſuum an. 1418. obiiſſe dicitur, Dinana cenſetur, qua abbatiſſa an.
1414. Crucifixi imago ſingulari Dei providentia miraculoſe ex aquis ſer-
vata perhibetur. Sub Mechtilde de Falckenſtein poſt Adelheidem de Mun-
zZingen & Margaretham Brunerin abbatiſſa, ingens illa, Bruſchio & Cru-
ſio memorata inundatio accidit in Brisgoia an. 1480. feſto S. Magdalenæ,
fium poſt Verenam Tegelinam notatur D. Agnes de G
quæ Friburgi pontes, telonia, vicina plurima ædificia & multa molendina
ſuſtulit. Stagnabat aqua in toto cœnobio Guntheriano hominibus um-
bilicotenus in periſtylio ac templo in ea conſiſtentibus: atque e cœme-
terio ſaxa quoque ſepulchralia rapiebat. Aufugerunt moniales in vici-
num collem, ubi in caſa ruſtica Deum & Sanctos precibus onerabant.
Hæc Cruſius, cum magno nobilium familiarum & monialium catalogo.
Has inter primo loco recenſetur D. Verena Tegelina, poſtea abbatiſſa
eleęcta primum poſt mortem Mechtildis an. 1482. quúm ſemel abdicaſſet,
iterum etiam contra voluntatem electa, mortua an. 1492. iuxta Galliam
Chriſtianam & abbatiſſarum catalogum, qui præ oculis eſt. Apud Cru-
Suſslingen prioriſſa,
poſtea an. 1487. abbatiſſa. Poſt complures vero alias moniales occurrit
Wilhelmitæ
in Oberried
& ſuburbio
Priburg.
Veronica de Mulnheim procuratrix, dein abbatiſſa, ſoror Conradi abba-
tis Gengenbacenſis, mortua an. 1508. quarto regiminis anno.
XXXV. Quos ſuo loco memoravimus monachos ſub regula S. Be-
nedicti ex inſtituto S. Wilhelmi (cuius ordinis privilegia in concilio Ba-
ſileenſi an. 143 5. confirmata a Bollandiſtis referuntur) monialibus Gun-
tersthalenſibus in ſeceſſu Nigræ ſilvæ ſucceſſiſſe, fuerant ſec. XV. par-
tim in Oberried, Wilhelmitæ in Silva dicti, reliqui in ſuburbio PFribur-
genſi ſubſiſtebant. Huic monaſterio Cella Mariæ, illi Corona S. Mariæ
nomen inditum erat, utrumque Priori ſuberat, Provincialem vero ſec.
XV. habebant Ioannem Kuorz Priorem Portæ cœli in Tennenbach. Pri-
ores in utroque monaſterio uti & monachi circa hæc tempera paſſim
erant nobiles, veluti in Suburbio ad finem ſeculi ſuperioris & ineunte
ſec. XV. Conradus de Falkenſtein, & Martinus de Riehin: in filva ſeu-
Oberried, Henricus Berenlapp de Bollsweil, & Iodocus de Falckenſtein
œconomus. Anno I412. monaſterium Coronæ B. Marive in ſilva igne
conflagravit, litteris ſenatus Friburgenſis ubique pro eleemoſyna propterea
commendatum. Res tamen iterum ſunt reſtitutæ, gratia etiam princi-
pum Auſtriæ: ex quibus Albertus Archidux an. 1457. quemcumque fu-
turis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0266