http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0274
272 HIST. NIGRE SILVXZ L. X.
StcUEνM tienſis concilii, ſtatim poſt Petrum de Alliaco eiusque præceptorem
XV. Ioannem Gerſon, locum dat Petro de Roſenheim monacho Mellicenſi,
n Hei, ait, roſeum memoriale divinorum eloguiorum, et alia edidit.
2) c.p. 3566. Memorat nonnullos citatus P. Schram aàa), qui ex Suevia Mellicen-
ſium retormationis ſtudio inducti illuc avolarint, monaſteriotum etiam
abbates vel procuratores, atque an. 1470. ad conventum Salisburgen-
b) geg. 478. ſem acceſſerint b), ex diosceſi quoque Conſtantienſt Ioannes de Wib-
lingen abbatis ſui procurator. Monaſterii huius pro reformatione ſtu-
dia paſſim iam laudavimus, in noſtram etiam Nigram ſilvam uſque fru-
ctuoſa, ut de monaſterio Alpirſpacenſi diximus, de Hirſaugia item,
ubi quidem primitus obſervantiam vitæ regularis ex Mellicenſi in Au-
ſtria cœnobio a Wolframo abbate acceptam fuiſſe teſtatur Trithemius
ad annum 1428. Ea vero rurfus evaneſcente, quod imprimis deplo-
rat in oratione lugubri an. 1493. habita, Hirſaugia nomen dedit Burs-
feldenſi, cuius ortum atque progreſſum idem ad an. 1416. explicave-
rat. Subdit vero ad an. 1428. conſiderans Wolframus, gquod in obſer-
vantia Mellicenſium non eſſet conſtantia, ſed paullatim in priſtinazn la-
beretur deformitatem, propterea quod ipſi Moellicenſes provinciali capitu-
lo de triennio in triennium eſſent contenti & ſuæ reformationis nullum
omnino celebrarent conventum, neque viſitationis oficium debita &. ne-
ceſſaria cum diligentia exercerent &c. Poſtea ad an. 1460. Bernardum
abbatem cumprimis laudat, quippe qui obſervantiam Bursfeldenſem in
ſe ſuisque ſubditis vigilantiſſime cuſtodierit; atque Hirſaugiæ ex diœce-
ſi Spirenſi Gottesaugienſe quoque cœnobium iungit, ex Conſtantienſi
vero unicum huius reformationis Alpirſpacenſe ad an. 1462. memorat.
Cruſius in annalibus Sueviæ ad an. 1462. monaſterium Lorchenſe tunc
demum iuxta Mellicenſium obſervantiam reformatum fuiſſe teſtatur.
Studia unien- XXXIX. Studioſe tunc temporis agebatur de uniendis tribus per
di tres in Ger- Germaniam congregationibus, Caſtellenſi, Mellicenſi & Bursfeldenſi.
gregationes. Egit id primum bPius II. P. quum profectum cerneret, quem Adamus
Villius abbas S. Martini maioris Coloniæ viſitator generalis congregati-
onis Bursfeldenſis tulerat: qui id negotium maxime an. 1464. in con-
ventu abbatum Colonienſis & Trevirenſis provinciæ apud S. Pantaleo-
nem præſtiterat. In noſtra vero Moguntina provincia ipſi Moguntini
Archiepiſcopi unionem illam quam maxime urgebant. Commiſerat id
Pius II. P. an. 1461. epiſcopo Eichſtettenſi. Convenientibus autem, ut
ad illum annum narrat Trithemius, ad commiſſarium apoſtolicum pradi-
dum ebiſcobum, vocatis abbatibus certis, plures inter ſe habuere tracta-
tus,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0274