http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0275
SEC. XV. O. §. B. X. 273
tus, Ned tantam diverſitatem rituum, conſuetudinum, morum & conſtiti- Stcotdz
tionum trium obſervantiarum in unitatem reducere nullatenus potuerunt. Xv.
Burs feldenſes enim, quorum ſtrictior obſervantia eſt regulæ & Benedicti ma- mmmn
gis conformis, ad laxiora Mellicenſiuim & Cakelleonſium noluerunt retroce-
dere: & Mellicenſes cum Caſtellenſibus, quorum reformatio fuit laxior &
regulæ minus conſentanea, obſervantiam Bursfeldenſium ut duram refuta-
runt. Ex eo tempore plures deinceps Patrum ſunt factæ conventiones in
diverſis locis, non ſine magnis expenſis & fatigationibus, ſed inter eos fieri
numquam potuit uniformitas uſque in præſentem diem. Noſtris etiam tem-
poribus Bertholdus ex comitibus de Hennenberg archiepiſcopus Moguntinus
plures inter eos ſæpe habuit pro eodem negotio tracatus, quibus & ipſe fre-
quenter interfuit, ſed intentionem ſuam in fectum ducere non potuit.
Manent ergo tres obſervantiæ Ordinis noſtri memorati procul ab invicem
ſeparatæ, quarum duæx Mellicenſis & Caſtellenſis quotidie deficiunt, tertis
autem Bursfeldenſis de dic creſcit in diem, proficit & ampliatur.
Pro unione illa facienda multum laborarunt abbates capitulorum pro-
vinciæ Moguntinæ, ut palam fit ex variis ad eam rem epiſtolis a Bernardo
Pezio a) editis: imprimis Martini de Senging Mellicenſis de ſtatu monaſte- a) Biöl. eer.
rii Burgeldenſis ſub initium ſuæ reformationis, ad ven. Ioannem de Weil- ?* TWI.
heim Priorem Mellicenfem ex ipfo monaſterio Bursfeldenſi, quo acceſſe-
rat P. Martinus ibique moratus, ut diſciplinam experiretur, atque explo-
raret, num unio & conformatio trium in Germania obſervantiarum ſpera-
ri liceat b). Sub initium ſtatim nuntiat, obtuliſſe ſe de novo tres abba- b) o p. 553.
tes pro unione fuorum monaſteriorum Bursfeldæ, ſcilicet Ettenheimmuün-
ſter, ad S. Stephanum Herbipoli, & Hirſau, ſed dilatos eſſe uſque ad pro-
ximum capitulum Bursfeldenſe: ſcripta eſt hæc epiſtola an. 1457. Se-
quuntur poſtea c) ad rem imprimis epiſtolæ Ioannis de Welming abbatis &αα. ssr.
Mellicenſis ad Caſparum abbatem Tegernſeenſem in Bavaria. Harum pri-
ma data an. 1459. inſcribitur de reſtituenda univerſim in ordine & Benedi-
cti monaſtica diſciplina, & procuranda rituum & obſervantiarum confor-
mitate. In altera anni ſequentis d) certiorem illum facit de pluribus quo- ) ag. 5S84.
ad regularis obſervantiæ incrementum, factam quoque eſſe collationem,
ſed concluſum adhuc abſolute nihil. Ex mox ſequenti autem palam fit-,
conſilium fuiſſe de habenda ſynodo, in qua hæc res tractaretur. Caſpax
abbas Tegernſeenſis in Bavaria, ubi vigebat Caſtellenſis reformatio inter L
paucos quidem abbates, quinque ſcilicet, hos dudum conveniſſe ſcribit e) α½. 582.
in reſponſoria, ad rem plenius diſcutiendam, ut ad finem tandem tende-
rent. Mortuo interea temporis Caſparo ad Conradum eius ſucceſſorem
MaART. GERBERTI NIG. SILVA.- T. II. Mim .
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0275