http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0280
278 HIST. NIGRE SILVE L. X.
grcurUα dinis noſtri durante capitulo ad menſam prælegatur, id quod prima vice
xVv. in hoc capitulo factum fuerat. In altero an. 1496. idem præclaram il-
lam de cura paſtorali orationem habuit; anno autem 1499. præſes verba
iterum, ſed ex tempore, fecit in monaſterio Seligenſtadienſi. Reliquas
orationes, quæ editæ proſtant, dixit in capitulis annualibus Bursfeldenſis
obſervantiæ.
2) Z I. Act. Edidit Hermannus van der Hardt a) monachorum Benedictinorum ca-
Concil. Comſt. pitulum provinciale Conſtantiæ habitum pro viſitatione & reformatione
7£½. 1095. monachorum Ordinis S. Benedicti, in quo poſt alia fuit ordinatum, ut
intra annum proximum, & ante futurum capitulum, ſaltem per menſem
quilibet abbas generale capitulum, ſi quos ſibi extra ſuum monaſterium
ſubiectos habeat, facere & finire teneatur, in quo ſtatuta prædicta publi-
centur, quæ nihilominus non ſemel per annum in capitulo quotidiano
legi iubentur unacum Benedicti XII. conſtitutionibus. Capitulum hoc
quotidianum prius iam fuit præceptum, in quo poſt Martyrologium &
lectionem Regulæ, quæ vulgariter per præſidentem ipſi capitulo, ſeu per
alium, cui ipſe iuſſerit, exponatur, ac de diſciplina regulari agatur, &
negligentium ſeu delinquentium culpæ & exceſſus puniantur, unde etiam
capitula culparum ſunt dictka.
Stataæ viſita-⸗ XLI. Pleraque ibidem iuxta Concilii Conſtantienſis decreta, quod in
Rericrum præfatione habet van der Hardt b), de viſitatoribus cleri diœceſium S porſo-
b) L.. roo. Larum, perſcribuntur capita, modos fuſcipiendi viſitatores, iuramentum
viſitatorum, copia veri procuratorii ſecuncum conſtitutiones Benedicti-
nas. Tum vero in proceffu generali capituli provincialis tunc in Petri-do-
*) h. f. or. mo celebrati conſtituuntur ſingillatim viſitatores per diœceſes c) „In diœ-
„Ceſi Conſtantienſi & Curienſi viſitabunt monaſteria nondum per certos vi-
„»ſitatores, aut a præſidentibus capituli deputatos viſitata, S. Blaſii, Iſi-
„»genſis (Huenſis), in Tzwyfeldingen (Zwifalten) & Fabrienſis (Faba-
„rienſis) abbas, Conſtantienſis & Curienſis dioceſeos: & hos viſitabunt
»in Faucibus & in Ottenburen abbates Auguſtenfis dioceſeos. In diœæceſi
„Auguſtenſi viſſtabunt Prenzahauſen & in Pforzheim abbates eiusdem dic-
„Ceſeos: & hos viſitabunt in Wibellingen & in Ochſenhuſen abbates Con-
„ſtantienſis diæceſeos. In dioœceſi Aichſtadenſi & Bambergenſi viſitabunt
„Caſtellenſis & Bambergenſis eorumdem civitates &c. Præfati etiam viſi-
„ tabunt monaſteria monialium in dioceſi vel dioceſibus, in quibus, ut
„»„ ſupra dicitur, ſunt ordinati viſitare monaſteria virorum & c. &c.“ Hæc
deſcripſit van der Hardt ex Mſc. Gothanæ bibliothecæ admodum incorre-
cto: ubi ad finem adiicitur diploma Sigismundi imp. quo conſtitutos vi-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0280