http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0281
ſitatores e concilio ad hoc opus emigrantes an. 1418. proxime ante con- Sscurnvx
cilii finem ſalvo conductu munivit: quale etiam extat Alberti II. Rom. re- Xv.
gis an. 1439. tempore concilii Baſileenſis, ſpecialiter etiam pro capitulo Z
provinciali Norimbergæ celebrando. Teſte Trithemio (qui & ipſe utiliſſi-
mum ſcripſit de viſitationibus monachorum libellum, inter opera eius pia
editum Mogunt. an. 1605. pag. 963. legendum) in chron. Hirſaug. ad
an. 1439⸗ eodem tempore concilium Baſileenſe ex abbatibus ordinis no-
ſtri duodecim viſitatores per Moguntinam provinciam deputavit, inter
quos erat vita & eruditione præcipuus Ioannes Rhode abbas monaſterii S.
Matthiæ Ap. extra muros Trevirorum. „Hi duodecim abbates (pergit) ha-
„bebant viſitare & reformare auctoritate concilii generalis omnia & ſin-
„gula monaſteria per dictam provinciam Moguntinam ubilibet conſtituta
„tam monialium quam monachorum. Et notandum, quod iuxta conſti-
„tutionem Benedicti XII. provincia Moguntina, cum Bambergenſi diœ-
„Ceſi exemta, quantum ad cœnobia pertinet ordinis noſtri, unum facit
„ capitulum provinciale, abbatias habens hodie E. & XX. de qua provin-
„Cia ab ordine translata ſunt a tempore concilii Conſtantienſis in eccleſias
„»Canonicorum ſecularium decem monaſteria.“
Proſtat inſignis prorſus conſtitutio Nicolai de Cuſa S. Petri ad Vincula
presbyteri Cardinalis legati apoſtolici de viſitatione, quæ orditur de vita
& moribus viſitatorum, maxime dum viſitant; tum poſt præſcriptam for-
mam viſitationis & modum procedendi per ſingula monaſticæ diſciplinæ
capita diſcurrit. Typis ea impreſſa fuit an. 1493. Norimbergæ a Geor-
gio Storcho ex Sulzbach, unacum ſynopſi conſtitutionum provincialium
Ordinis S. Benedicti per provinciam Moguntinam & dioeceſin Bambergen-
ſem: ſeu abbreviatura receſſuum capitularium Patrum Ordinis §&. Benedicti
per provinciam Moguntinam & diœceſin Bambergenſem a tempore concilii
Conſtantienſis uſque ad an. Dominicæ incarnationis milleſimum quadringente-
ſimum nonageſimum tertium celebratorum: nec non modus viſitandi mona-
ſteria utriusque ſexus, unacum ſumma privilegiorum provinciæ & diœceſis
ac Ordinis prafatorum.
Continuata ſunt eiusmodi capitula & Viſitationes pro conſervatione di-
ſciplinæ monaſticæ etiam in ſequens adhuc, quod libro proximo videbi-
mus, ſeculum, quo adoleſcente defecerunt in provincia Moguntina dio-
ceſique Bambergenſi; dum viciſſim obſervantia Bursfeldenſis maiora ſem-
per incrementa copit. Narrat vero Paulus Langius in chronico Citicenſi
ad an. 148 5. de ſuo obſervantiæ Bursfeldenſis monaſterio, quod in illo
vergente àd finem ſec. XV. Petrus abbas cætera laudatiſſimus. auſteritate
ſua
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0281