http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0287
ne qua nec ipſe finis obtineri poterit, plurimi omnino ſunt momenti.
Neque id ordinibus religioſis vitio dabitur, ſi ſtudioſe conſervare cu-
rent, quod in legionibus militaribus etiam quoad colorem, qualitatem,
& menſuram veſtimentorum aliaque maiore adhuc rigore obſervari, &
exigi ſolet. Quantum ad hiſtoriam vero, eamdem ſaltem hæc utilita-
tem præſtabunt noſtris aut poſteris, quam nos ex tot variis commen-
tationibus de calceamentis, de barba, de pileis &c. Romanorum alio-
rumve gentium haurimus.
XLIV. Ex iam laudata anonymi Sublacenſis epiſtola de conſuetudi-
ne & modo vivendi cœnobitarum monaſterii ſui anno 1400. quam
Bernardus Pezius ex Mfſſ. SS. Udalrici & Afræ Auguſtæ & Mellicenſi
Sagcoycun
Victut.
edidit a) palam fit, aliquid ſaltem ſec. XV. fuiſſe reſidui ex antiqua a) Bisl. Ae.
conſuetudine in Eccleſia, atque etiam in Regula S. Benedicti præſcripta * DIII.
quod tempus ac horas ieiunii attinet. „Ieiunium vero (inquit) b) b) L. e. 6.497.
„taliter fieri ſolet, ut per totam hiemem, id eſt, a feſto S. Crucis
„uſque ad Paſcha, excepta ſola die Natalis Chriſti & diebus Domini-
„ cis ieiunetur; & ieiunatur ſemper uſque ad bonum meridiem. In qua-
„drageſima vero ieiunatur uſque poſt Veſperas, & fit tunc acceſſus ad
„menſam ad minus ad duas horas poſt meridiem, vel quaſi ad tres.
„Et omnibus diebus ieiuniorum fit collatio potus breviſſima ante colla-
„tionis lectionem in refectorio &c.“ Explicatur deinceps refectionis
modus ita temperatus: „quod in pane & vino eſt abundantia, quantum
„quis comedere & bibere poteſt. Duo dantur fercula, & unum eſt
„de generibus ſeminum, ut ſcilicet fabarum vel lentum &c. aliud vero
„de oleribus vel ovis coctis in patella. Ad hoc additur de leguminibus,
„ut unum pomum vel duo, ſi ſunt parva, vel quatuor nuces, vel ficus,
„Vel caſtanea, vel allium, vel cepe. Ad conam vero modicum mini-
„ſtratur, & ut plurimum cruda olera cum aceto & oleo: & ſi aliquid
„coctum, tunc in parva quantitate ita, ut ſit una conſolatio, cum dau-
„tur duo ova mollia (quod tamen raro fit) & portio caſei.
In ſuis ſtatutis obſervantiæ regularis, quam Mellicenſes ad formam
diſciplinæ Sublacenſis compoſitam an. 1451. viſitatoribus obtulerunt,
prout in chronico P. Schram legitur, non exprimitur qualitas ciborum
& condimentorum, niſi in diebus ieiuniorum. Quibus ieiuniorum &
abſtinentiæ diebus dum penitus paſſim etiam diebus per hebdomadam
vel annum extraordinariis a carnibus abſtinent Benedictini, quod non
præſcribit Regula, dici poſſunt compenſare quodammodo eius rigorem
quoad carnes quadrupedum; Augrhe eſus minus delicatus mmiuuadue
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0287