http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0288
SECULUM
XV.
a) L. c. p. 510.
b5) pag. §2I.
286 HIST. NIGRE SILVE L. X.
eſt pretioſus eſu altilium, ſecus ac tempore S. Benedicti inter fruteta
Sublaci & montis Caſini, terræ plagis nemoroſis. Martinus Senging
Prior Mellicenſis in tuitionibus Regulæ S. Benedicti a) acriter in eos
invehitur: „qui nuper auctoritati ſacri concilii pertinaciter reſtiterunt,
„& obſtinate ſuis viſitatoribus obedire contemſerunt, volentibus eos re-
„formare ſecundum regulam ſuæ profeſſionis, nolentes ſuſcipere abſti-
„nentiam carnium &c. Nec habebant ſibi blandiri ſpe falſa, ſi con-
„cilium eos ita manere permittit: quia hoc permiſſive facit, & vellet
„eos ad altiora reformare, ſi hoc absque graviſſimis ſcandalis facere
„poſſet, ac malis, quæ inde orirentur. (Et poſtea): b) ad reformatio-
„nem veram faciendam perneceſſaria eſt abſtinentia carnium regularis,
„ac ieiunium regulare, quamvis non ſint aliqua de ſubſtantialibus ordi-
„nis, ſunt tamen obſervantiæ corporales præcipuæ, quibus abiectis
„quanta inconvenientia ſequeretur, videndum erit: & primo ex eſu
„carnium a Regula prohibito. Nec obſtare videtur conſtitutio Bene-
„dicti XII., qui prima facie videtur certis diebus certorum anni tempo-
„rum ſanis & fortibus monachis Ordinis S. Bened. indulgere eumdein
„eſum carnium: ſane autem intellecta nullo modo concedit nec indul-
„get huiusmodi eſum carnium ſanis & fortibus monachis.“
Varios epikiæ modos explicandæ celebri huic bullæ Benedictinæ adhibi-
tos notavimus libro ſuperiore, hoc tamen adhuc ſeculo XV. paſſim con-
ſuetos, ut nimirum facile indulgentia fieret, quandoque toti etiam con-
ventui, ad infirmariam carnes comeſtum eundi. Sic in monaſterio S.
Blaſii an. 1430. quando quidam fratribus carnes ad menſam legaverat in
anniverſario, id ſaltem cavit Nicolaus abbas, ne in refectorium admitte-
rentur: „ut fratres ipſi liberalius huiusmodi celebrationi & operationi
interſint, die huiusmodi peractionis & celebrationis cuilibet conventua-
»li in domo infirmariæ dicti noſtri monaſterii carnes duplices, videlicet
„Coctas & aſſatas pro uno prandio miniſtrari & aſſignari ſimiliter conſti-
„tuimus.“ Duobus poſt annis in capitulo provinciali Auguſtæ apud S. U-
dalricum celebrato inter cætera etiam fuit ſtatutum, dari fratribus duo
Jercula, unum de ovis, alterum de piſcibus, cum duobus pulmentaribus;
quod ignorare non potuit Nicolaus Abbas, eo in conventu monaſterii
Murenſis viſitator conſtitutus. Nec ullum aliud legitur exemplum, ut
totus conventus ad carnes comedendas in infirmariam admitteretur: tan-
tum in rotulo ſerius ad finem iam vergente ſeculo XV. indultum, ut
quater per annum, boc eſt ad feſtum S. Blaſii, in Maio, circa feſtum Bar-
tholomai & Martini computando quatuordecim dies, prædicta auni tempo-
ra
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0288