http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0313
SEC. XVI. O. S. B. XI. 311
ſuum conſegui, neque religua Germania conſegui poſſet ad expeditionem Ssevrvi
tam ſanctam. Non equidem ego Iulii P. ſtudia pacis extulerim ; in XVI.
concilio Lateranenſi nihilominus a Iulio incepto, Leo X. eius ſucceſſor Z
id imprimis ſibi agendum exiſtimavit, ut conciliatis principum animis,
unitis viribus bellum ſacrum contra Turcas ſuſciperetur, ut apud Ray-
naldum ad an. 1514. legere eſt. Anno 1517. cruciata chriſtianorum
adverſus Turcas iuſſu Leonis X. promulgata eſt, qua promittebantur
indulgentiæ plenariæ iis, qui bonorum ſuorum partem ad expeditionem
illam elargirentur; hanc vero ipſam occaſionem arripuit Lutherus claſ-
ſicum contra Eccleſiam canendi, haud ſemel conteſtatus, contra papam
potius, quam Turcam eſſe convertenda arma. In celebribus porro Au-
guſtanis comitiis, ut alia ſilentio præteream, in medium prolatum de
bello Turcico negotium ſuffocarunt ferventes de religione controverſiæ
ſufflaminaruntque.
VII. Iam meminimus litterarum, quas Maximilianus IJ. ad Leonem In eomitiis
X. P. an. 1518. ex comitiis Auguſtanis in cauſa Lutheri dedit, quæ Imperä au-
proſtant a),. Studuit Maximilianus more anteceſſorum ſuorum in hu- temn & 1blen⸗
iusmodi comitiis pacem publicam firmare ineunte hoc ſec. XVlI. lnoaflum la-
Neque ſilentio prætereundum eſt, ab eodem imperatore imperium borabatur.
Germanicum in circulos fuiſſe diviſum ad eam ferme normam, qua —
ſupra-diximus, Germaniam quinque conſtitiſſe nationibus Bavarica, A rran.
lemannica ſeu Suevica, Franconica, Saxonica & Lotharingica, quæ
cum vicinis Rheno populis Rhenanum iam conſtituit circulum, addi-
to ſexto Weſtphalico poſt diviſam a Saxonia Weſtphaliam, exaucto-
rato Henrico Leone ſec. XII. Diſtinxit item Maximilianus I. in Co-
lonienſibus comitiis an. 1512. ob amplitudinem quarumdam provincia-
rum mutationemque regnorum quatuor alios circulos, Auſtriacum ſci-
licet, Burgundicum, Saxoniæ ſuperioris & Rhenanum inferiorem. Sue-
vicus porro longe arctior evaſit veteri Alemannia, cuius in medidullio
ſita eſt Nigra ſilva noſtra. “
Imperium Romanum occidentale ad Francorum reges ſeculo VIII.
delatum, vindicare conatus eſt ſuæ genti poſt mortem Maximiliani I. an.
1519. Franciſcus Galliarum rex contra Carolum Auſtriacum Maximilia-
ni nepotem Hiſpaniæ regem; qui tamen contra æmulum electus impe-
rator Carolus V. ordine in Germaniam appulſus an. 1520. & Aquis-
grani inauguratus mox publica indixit comitia ad initium anni ſequen-
tis celebravitque in cauſa Lutheri aſſeclarum, qui eo ad cauſam dicen-
dam vocati ſunt. Sed fruſtra, imo exacerbato potius malo rebusque
magis magisque exulgeratis in ſequentibus etiam comitiis, iterato No-
I⸗=
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0313