Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 315
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0317
SEC. XV. O. §S. B. XI. 315

Iudæ Apoſt. ex ſacris ædibus imagines diſtraxit (quod etiam poſtea in Szcoron
vicina villa Waldkyrch eſt factum) ſacra vaſa ſacrasque veſtes disrupit Xvl.
& profanavit. Ulricus Wagner parochus in Togern per ſacriſtam com- =e
munionem in calice diſtribui fecit. Waldishuti vero B. Hubmeier Con-
radum Grebellium & Thomam Munzerum audiens rebaptizare publico
in foro cœpit, 300. circiter barbatis ruſticis ſacrilego fonte ſœdatis cum
mulieribus, quibus imprimis hæreſim ſuam perſuaſit. Inde Ferdinan-
do R. R. an. 155%°. oppidum nocte circa feſtum S. Nicolai occupante,
fuga elapſus, & ut Tigurum ſeu Turicum ſubintrarat, captus, teſte
Myconio in vita Zwinglii apud laudatum Hottingerum, ore ad os di-
ſputando cauſam ſuam egit, uti prius ſcripto (appellatus Vadiano elo-
quentiſſimus & facundiſſimus vir) atque in curia, deputatis tantum præ-
ſentibus, rebellavit. Petierat tum a ſenatoribus, pergit Myconius, ut Leo
Iuda, Sebhaſtianus æconomus, & eg, ſibi concederemur ad colloquium.
Mos gſtus ℳ ſecundo, perduximus bhunc bominem, ut palinodiam in
diem poſterum promitteret. Iiitur hoc animo in templum poſtridie ve-
niens, Zwinglio deſcendente, ſuggeſtum aſcendit, &- aſtruit, quidquid
hactenus docuiſſet, motum ſe cauſans, quod ille conſtantiam tam excellen-
ter evexiſſet: vertinaciam ſuam conſtantiam eſſe iudicans miſer. Redu-
ätus in carcerem omnino latuit, Aſque dum beneficio Zwinglii clam di-
miſſus non ſine comite & viatico. Ubi venit Conſtantiam, adeo malis one-
rat virum, ut per apologiam ſatisfacere cogeretur fratribus. Viennæ
poſtea ſub Carolo V. imp. combuſtus fuit an. 1528. ubi cum ipſo in
cçarcere diſputavit celebratiſſimus Ioannes Faber poſtea epiſcopus Vien-
nenſis, & poſt eum Fridericus Nauſea in concilio Tridentino an. 1552,
mortuus, Præpoſitus etiam Waldkyrchii in Nigra ſilva noſtra: unde quo-
que, ex Pfortzhemio nimirum, oriundus fuit eius ſucceſſor Chriſto-
phorus Wertwein an. 1544. creatus baccalaureus S. Theologiæ in aca-
demia Friburgenſi. P
Conſtantiæ ex ſectæ Anabaptiſticæ anteſignanis capite plexus eſt Lu-
dovicus Hezer, Vadiano dictus commodiſſimi ingenii homo, vir clarus,
linguis etiam & admirabili ingenii dexteritate præditus: quem an. 1523.
contra divinitatem verbi ſcribentem Ambrofius Blarer refutavit. Is in
paralip. rerum memorab. ad chron. abb.“Urſpergenſis a) poſt ſeriam 2) 5. 485.
poenitentiam Conſtantiæ decollatus dicitur. Memoôratur porro ibidem
inter alios Anabaptiſtas Nicolaus Frey Argentorati fubmerſus an. 1533.
& Melchior Hoffmannus, qui Argentorati adhuc tunc detinebatur in
vinculis, de quo pſeudoprophetiis & fanaticis conſiliis abrepto, in ſy-
nodo Argentoratenſi an. 1533. actum, quo ille anno etiam in carcere
RrZ2 mor—


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0317