http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0321
SEC. XV. O. S. B. XI. 319
& Pforam, admiſſi ab Hüfingenſibus; ubi relicto præſidio Breilingam,
& Oeſchingam invadunt; tum diviſa Ioannis Muller turma oppidum
Fürſtenberg petit, tandemque occupat, & mox arces Wartemberg,
Lupfen, Möringen & Geiſingen. IIlis quidem Georgius Truchſeſſius
occurrere geſtit, ſed ob turbas in Wirtembergia ortas illuc ſe confer-
re coacto noſtri interim ruſtici per Löffingam oppidum Sulz petunt,
dum fœderati Sueviæ Rotenburgum inter & Tubingam hærent.
Maxime autem monaſteria infeſtarunt: nec fuit ullum Nigræ ſilvæ,
quod ruſticorum horumce rabiem non fuerit expertum. In Wirtembergia
quidem cum cæteris fere Alba Dominorum & Dominarum atque Hirſau-
gia; ex urbibus vero, ut paſſt m Cruſius notat, Heilbruna & vicinitas
ila, uti legere eſt in anonymi Heilbrunenſis narratione de Bello ruſtica-
Sycvtuk
XVI.
no apud Senckenberg a) & apud Freherum b) in Petri Criniti hiſtoria a) Z. IV. ſel.
ruſticornm tumultuum. Notantur quoque in paralipomenis rerum me-
iur. p. 681.
morabilium ſæpe citatis c) doctiſſimi Nicolai Gerbelii Pforzenſis libri K,) 7, .
ript. R. G.
quatuor eius argumenti. Nos noſtra partim ex chartis domeſticis, par-p. 236. Se.
tim ex Mſſ. quibusdam chronicis deſumſimus, uno præſertin
n notabili) . 483.
urbis Villinganæ, in quo ita articulatim ea quæ ad Nigram ſi lvam per-
tinent, annotantur, ut fere huius provinciæ topographiam repræſentet.
Proſequendo autem hiſtoriam narrat auctor, in feſto inventionis S. Cru-
cis monaſterium Tennenbacenſe combuſtum fuiſſe, atque eadem adhuc
hebdomada Ettenheimenſe, Schutteranum, Haidershaim, dum marchio
Erneſtus cum octo abbatibus Friburgi illis internecionem iurant. Hi in-
terim furere pergunt; Wulterdingen & novum Furſtenberg arces comi-
tis de Furſtenberg comburunt: inde progreſſi per Ferenbach & Fur-
tenwangen monaſterium S. Georgii petunt, poſtea Carthuſiam prope
Friburgum, ipſamque urbem; ac Brisgoicas oberrant terras, dynaſtias
etiam marchionis Erneſti, qui, ut perhibet Schoepflinus in hiſtoria Ba-
denſi d) ſecuritati ſuæ conſulturus Argentinam ſe contulit, dum ſui à Zι2.
etiam ruſtici, licet rebellionis auctores capite mulctari ad terrorem iuſ-
ſerit, in Auſtriacos ſæviunt.
Biennio poſt an. 1527. die S. Galli ſuper damna accepta & data
Neoburgi ad Rhenum transactum eſt inter Auſtriacos Brisgoiæ ſtatus
ſeſe potiſſimum per Nigram ſilvam diſtendentes ex una parte, atque Er-
neſti ſubditos ex altera parte; illos nempe, qui in Hachbergeæ, Suſen-
bergæ, Rætelæz & Badevillanis terris, hinc inde in Nigram filvam pro-
tenſis, habitaverant, atque tumultibus ſuis infeſtaverant Auſtriacas terras,
etiam Nigraſilyanas. Conventum eſt⸗ ut ruſtici pro damnis illatis . 600.
9⸗
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0321