http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0329
SEC. XVI. O. S. B. XI. 327
dinis cervoò, paratoque civibus copvivio, poſt quod ſaltatum, renovandæ Szcunus
amicitiæ cauſa; quod deinde cives præſtiterunt comiti, quævis vicinitatis xVI.
officia promittenti; additur vero: ſt ibm wieſt vergangen. Fridericus hic =
eius nominis ſecundus quindecim prolium parens non unius ſtirpis Furſten-
bergicæ conditor: ac quidem per Chriſtophorum filium Kinzinganæ hodie
ſuperſtitis longe lateque feſe per Nigram ſilvam diffindentis. Chriſtophoro
poſt mortem Friderici an. 155. Henricus & Toachimus adminiſtrationem
ſoli commiſerunt, ꝗqui eodem tamen adhuc anno defunctus biennem tantum
reliquit filium Albrechtum, cui in diviſione bonorum an. 1562. Haslach,
Hauſach, Wolfach in valle Kinzingana cum dynaſtiis Möhringen &
Blomberg, avunculo vero comitatus Furſtenberg cum reliquis Nigræ ſilvæ
dynaſtiüis obtigerunt.
Ioachimus autem itidem quindecim prolium parens Heiligenbergicæ li-
neæ ſeculo hoc XVI. fuit ſator, cui Henricus frater an. 1579. ſuas
etiam poſſeſſiones æger detulit in Nigra ſilva. Defunctus eſt an. 1596.
improlis, inque monaſterio Ambtenhuſen ſepultus Ioachimus & Albre-
ctus terras indiviſas an, 1597. adminiſtrandas achannos 12. pr
dis debitis commiſerunt Friderico IV. filio Ioachimi ſate Ti lineæ Heili-
genbergicæ, quæ ineunte hoc ſeculo XVIIEcum principali Kinzingico-
Mosskirchica iterum eſt coniuncta ſtirpe, omnes demum an. 1744. cum
Doneſchingica, quæ ſatorem habuit IHacobum Ludovicum memorati mox
Friderici IV. filium natum an. 1592.
XVII. Fuit Anna Furſtenbergica Friderici filia, Chriſtophori, Henri-AliNigre ſü-
ci & lIoachimi ſoror nupta lo. Chriſtophoro ex familia“de Falkenſtein, "& dynaſtx.
quam memoravimus proximis ſeculis inſignem inter Nigræ ſilvæ dyna-
ſtas. Inſiguia eins cum trabe transverſa conſpicua fuerunt apud S. Bla-
ſium in feneſtra picta an. 1556. arte encauſtica, quam ab aliquot ſecu-
lis deperditam, hodie reſtitutam opera duorum fratrum converſorum S.
Blaſii eiusdem familiæ Nigra Silvanæ Pflugerorum Michaelis & Antonii ex
fratre nepotis, cernere licet in eccleſia monaſterii S. Blaſii. Eadem inſignia
comparent in lapide ſepulcrali eiusdem Io. Chriſtophori Ebringæ in Bris-
goia. Ubi eum ſepultum cum armis gentilitiis utpote ſtirpis Falckenſtei-
nicæ de Heitberg ultimum adla monaſterii S. Galli produnt, a quo mo-
naſterio dynaftiam Ebringenſem in feudum accepit ineunte ſec. XVI.
Sigismundus de Falckenſtein in Heitberg in uxorem accepta vidua Ge-
orgii de Eberſtein. Idem autem feudum an. 1533. defuncto Sigismun-
do eiusque uxore Veronica nata de Embs a Diethelmo abbate San-
Gallenſi accepit Ioannes Chriſtophorus. Legitur is an. 1560. Præfe-
n E dus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0329