http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0340
338 HIST. NIGRE SILVE L. XI.
Sscurvu dinum ſecularis & regularis cleri, abbätumque complurium etiam Nigræ
vvI. ſilvæ noſtræ præſentium, non obſtante defectione magnæ partis huius di-
nen eſis etiam in Nigra ſilva, tam in ducatu Wirtembergico, quam Marg-
graviatu Durlacenſi; urbs tamen & dioceſis Conſtantienſis maiori ex
parte immunis reddita fuit religione & auctoritate potiſſimum Auguſtæ
domus Auſtriacæ, ex qua Andreas ab Auſtria Cardinalis Marco Sittico
in epiſcopatu Conſtantienſi ſuccedens, eum tenuit uſque ad initium ſe-
culi ſequentis.
Paucos poſt Andream ſupervixit annos Io. Piſtorius, mortuus anno
1608. Friburgi Briſlgoiæ in templo PP. Auguſtinianorum ſepultus, ca-
nonicus Conſtantienſis, cuius opera imprimis uſus eſt Card. Andreas, ſtu-
dioſus etiam in repurgando Breviario, quam in rem extat Io. Piſtorii
epiſtola ad Card. Baronium (inter eius opuſcula an. 1770. Venetiis ed.)
juſſu Card. Andr. ſcripta. Io. Piſtorii ſtudia pro religione catholica,
poſtquam ad heæc caſtra divertit, iim memoravimus præſeèrtim in cele-
bri colloquio Emendingenſi dioceſis Conſtantienſis an. 1590. ele-
Spirenfis XX. Par diſparque ſors dici poteſt per motus religionis cauſa Ger-
item &Argen- Maniam noſtram undique perturbantes in reliquis duabus dioceſibus Spi-
toratenſis. renſi & Argentoratenſi, quarum ſacra iurisdictio in Nigram etiam ſilvam
excurrit. Neutra earum ſedem ſuam ſeu urbem epiſcopalem immunem
præſtitit aut vindicavit a colluvie novarum ſectarum, ut tandem in utra-
que urbe Argentoratenſi & Spirenſi Lutheraniſmus obtinuerit, vel mag-
na ex parte uti Argentorati, vel etiam maxima veluti Spiræ, conferva-
ta ſaltem eccleſia cathedrali cum capitulo & ſede epiſcopali in ſuo, ut
ita dicam, ſplendore. Argentorati Eraſmus epiſcopus, qui poſtea conc.
Tridentino interfuit, quum primum factus epiſcopus frequentem ſyno-
dum Tabernis celebraſſet, multaque decreta, quæ tempus poſtulare vi-
debatur, promulgaſſet, ut Guilliminnus narrat, ab Argentinenſibus in-
de templa ſibi reddi, ſacraque reſtitui poſtulavit. Et cum illi diverſis
ad Imperatorem Carolum legationibus & rationibus rem in longum tra-
herent, tria tandem ab iis vindicavit D. Petri duo templa & Gathedra-
le, in quibus ſacra & cultum priſtinum reparavit an. 1551r.
Spiræ Philippus II. (primus huius nominis obiit an, 1I 513.) epiſco-
pus an. 1529. quo Spiræ in comitiis Proteſtantium nomen aſſumtum
eſt, Georgio (qui natus ex Philippo Palatino ad Rhenum electore fra-
tres habuit Henricum Wormatiæ & Ioannem Ratisbonæ epiſcopos) ſuc-
edens çonſecratus die 25. Martii an. 1530. Aſchaffenburgi ab Alberto
Bran-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0340