http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0352
SzxoUIUVM
XVI.
—
) p. 309,.
350 HzIST. NICGRE SILVE L. XI.
Lußtra ubi ter centum pariter bis ſenague lapſa,
Inſuper anni & tres, Frater ad aſtra petit
Melchior Kretterus Blaſianæ ſortis alumnus
Muſica poſt votum ſcita pie recolens.
Et docuit ritus puerorum animos bene ſacros.
Sanctus ut ordo monet, quosque decora iubent.
Ergo agite o fratres, titulum cum cernitis iſtum,
Fidenti ex animo fundite ſape preces,
Sidereas uti eum, ſic olim quogue vos ut in arces
Ecxcipiat clemens, almus & omnipotens.
Dum vero contagioſa lues anno ſequenti 1564. ita quidem ingrue-
ret, ut nullus eſſet tutus ad habitandum locus, iuniores nihilominus
per exteriores cellas & præpoſituras dividendos exiſtimavit Caſparus ab-
bas, ipſe per loca ſubinde aerem mutans, fato demum ſuccumbens an.
1571. ſacceſſorem habuit cognominem, quem abbas penes ſe ſemper
babuit laborum ſocium familiarem Caſparum II. a tenera infantia apud
D. Blaſium educatum, quippe iam anno ætatis undecimo profeſſum,
& 18. ſacerdotem factum ante concilium Tridentinum nempe, quo an-
nus decimus ſextus ſaltem inchoatus fixus fuit pro profeſſione religioſa,
& vigeſimus quintus pro ſacerdotio.
Caſparus II. conſtitutiones monaſticas ah anteceſſoribus ſuis ſepara-
tim editas iuxta concilii Tridentini, & ſynodi Conſtantienſis decreta
(cui aderat ipſe nomine ſui præceſſoris) S. Regulam, & ritus patrios
primus omnium in unum volumen collegit, etiam peculiariter pro mo-
nialibus Berovienſibus, quas congregationi San-Blaſianæ ſolas reliquit no-
va irreligioſitas ex cellis monialium, paucis etiam monachorum, ſeu præ-
poſituris potius, quas aliasque expoſituras ipſe obiens viſitavit, ſeverus ſta-
tuendo corrigendoque ea omnia, quæ ad cultum divinum, monaſticum,
modeſtiæque religioſæ attinent leges. Extat in prodromo monument. Guelf.
P. Gerardi Heſs Nuncii apoſtol. apud Helvetos & vicinam etiam Ni-
gram filvam comitis de Portia ad Georgium abbatem Weingartenfem
epiſtola a), an. 1594, qua negotii viſitationis & reformationis mo-
naſterii S. Blafü profperum ſignificat ſucceſſum; petit vero ab eo reli-
giofum in regula S. Benedh perfecte edoctum: quod etiam ipſe Caſpa-
rus abbas in mox adiecia apud P. Heſs epiſtola agit b): ut, ait, guia
unius & eiusdem Ordinis & Regula ſumus, unius & eiusdem Breviarii,
Miſſulis cenemoniæ, diſciplinæ regularis ſimus, ita ut, ſi caſu aliquis e
noſtris vel veſtris conventualibus ad noſtrum vel veſtrum vel alia mona-
Keria
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0352