http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0365
SEC. XVI. O. §. B. XI. 363
Habetur inde apud eumdem Beſoldum a) urpheda & deprecatio veniæ
rebellium ſubditorum facta an. 15 14. Alexio abbati, (qui iam an. 1513.
notatur) teſtibus Wilhelmo de N eytingen, Auguſtino Eegen Schulteto
in Rottweil, Io. Hettinger conſule in Horb & Georgio Ruckhemer ſe-
natôre ibidem ſigillo munientibus inſtrumentum. Citius cæteris Nigræ
ſaltem ſilvæ noſtræ cœnobiis communi ſec. XVI. calamitati ſeditioſorum
ruſticorum ſuccubuit Alpirſpacum, quod iam an. 1513. incendio con-
flagraverat.
lIam meminimus ſactam an. 1523. poſt mortem Alexii abbatis, eius
ſucceſſoris Ulrici electionem per compromiſſum in abbates Conradum
Schutteranum & Laurentium in Ettenheimmunſter &c. præſentibus no-
bili & ſtrenuo viro domino Rudolpho de Echingen euite aurato, &
venerabili Patre, domino Joanne Priore de Reichenbach Conſtantienſis
dicœceſis, teſtibus ad præmiſſa vocatis ſpecialiter atque rogatis. Adäcitur
SEcuruyk
XVI.
a) p. 177.
apud Beſoldum inſtrumentum b) notarii, tum etiam ſequuntur ſubſcri- b) g. 181.
ptiones capitularium fingillatim.
Ibi poſt F. Fabianum Priorem Alpirſpacenſem occurrit F. Beatus Prior
in Kniebus, cella nempe ſeu Prioratu de obedientia coœnobii Alpirſpacen-
ſis, quod monaſterium eodem anno 1513. quo Alpirſpacenſe teſte Tri-
themio in chron. Hirſaug. fortuito caſu incenfum, incineratum & com-
buſtum eſt cum eccleſia, & domibus cunctis, brater unam domunculum
Jolam, quæ ab incendio manfit illæſa.
Apud eumdem Beſoldum legitur c) Urici abb. Alpirſpacenſi is inſtru-c) g. 182.
mentum an. 1525. quo querelas deponit apud regimen Wirtembergi-
cum, quod poſt rebellionem ruſticam ſuſcepti fint Alpirſpacenles ſub-
diti ad homagium (Erbhuldigung). .
Sequitur eiusdenr anni urpheda ſubditorum, qui leditioſi fuerant: ac
mox Caroli V. confirmatio omnium privilegiorum & infeudatio iudicii
ſanguinis eodem, quo in necrofogio Ettenheimenſis monaſterii notatur
P. Scbaſtianus Grab Prior in Alpirſpach, an. 1530. Nihilominus an. 1534.
miſſus eſt lodocus Munch de Kofenberg, ut inventarium faceret rerum
monafterii, proteſtante econtra abbate, monaſterium ſuum eſſe liberum
Ec. ut legi poteſt d) in Beſoldo eiusdem lodoci relatio, & mox etiam 1. 191.
Valentini Prioris in Reichenbach, quod monaſterium paucis Feucis diſtat
Alpirſpaco, quomodo anno ſequenti in die Apoſtolorum Simonis & Iudæ
dux collectis oppidanis Dornſtettenſibus in monaſterium irruit, eoquod,
quem dux prædicantem Lutheranum miſerat, monachi & miniſteriales
irritaſſent. Edidit Sebaldus-Hauuenreuterus Tubingæ an. 1539. com-
Z 2Z 2 mien-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0365