Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 364
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0366
364 HIST. NIGRE SILVEZ L. XI.

Sscuvν mentarios in phyſicam Ariſtotelis, quos Ulrico abbati Alpirſpâcenſi dedicavit.
xVI.

Notatur an. 1548. Jacobus Hohenreuter abbas, quo nempe anno vi edi-
— dti quod interim appellari ſolet, monaſterium hoc auctoritate Cæſarea Ca-
roli V. reſtitutum fuit, habuitque an. 1553. Jacobum catholicum abba-
tem, cuius extat apud Beſoldum inſtrumentum, quo civem Wolfacen-
ſem a Rottwilenſi ad ſuum evocat iudicium. Addit Beſoldus, abbatem
uſque ad an. 1559. & poſt perſtitiſſe in monaſterio, caꝑtum denique
& Maulbrunæ dein in carcere habitum fuga evaſiſſe. Obiit an. 1 563.

Sunt, qui Henricum de Yeſtetten I. U. D. abbatem Vallis S. Gre-
gorii & adminiſtratorem præpoſituræ omnium Sanctorum Friburgi a ſum-
ma ſede accepiſſe abbatiam Alpirſpacenſem perhibeant, ſed an. 1556.
pu lſum. Doctiſſimus Georgius Geiſſer abbas S. Georgi in ſuis adver-
ſariis memorat Ioachimum Bruning conventualem S8. Georgü & Prio-
rem, aliquamdiu vicarium in Alpirſpach, circa an. 155. abbatem in me-
morato monaſterio vallis S. Gregorii in Alſatia. Mortuo lIacobo ab-
bate primus fubſtitutus eſt Lutheranus prælatus Balthaſar Elenheinz,
ah. 1577. Ioannes Stecher, an 1580. Matthæus Vogel Profeſſor prius
theologiæ in Königsberg, quem notat Gallia Chriſtiana abbatem Alpirſpa-
cenſem 12. May an. 1589. Ei an. 1592. ſucceſſit Io. Conradus bPi-
ſcarius ſeu Fiſcher.
Lectione librorum Lutheri- ſeductus ab Ordine Benedictino monaſte-
rioque Alpirſpacenſi apoſtata fuit Ambroſius Blaurerus ex nobili familia
Conſtantienſi, ut videtur Blarerorum, ex qua eodem hoc ſec. XVI.
triumviri Diethelmus abbas S. Galli & Ludovicus ex monacho S. Gal-
li abbas Einſiglenſis in Helvetia, Gerwicus vero Weingartenſis ac ſi⸗
mul etiam. poſtea abbas Ochſenhuſanus in Suevia fuerant. Nihil non
egerunt Al pirſpacenſes aliique orthodoxi, ut Ambroſium nutantem eri-
gerent, & 2 peſſimo revcarent conſilio, quod ex eius epiſtola ad Me-
lan chtonem an. 1522. palam fit apud Hottingerum in hiſt. eccl. ſed.

u) P. Il. pag. XVI. a). Hic & éum monaſterio egreſſum non ſtatim veſtem depoſuiſſe

454

8. Pet ri.

perhibet, quod in eo noyatores inter alios Oecolampadius notarunt,
apud eumdem Hottingerum, qui aliquot eius epiſtolas affert, tum alibi,
cum Conſtantiæ datas, ubi prædicantem novæ ſectæ egit; inde vero
turbis Interimiſtigis pulſus, in Biel Helvetiæ id munus habuit, demum
Witodurum ſecedens obiit 1568. Epiſtolas eius, quæ complures Con-
ſtantiæ in archivio ſervantur, iam Jupra notavimus.

XXXII. Monaſterium S. ⸗Petri in Nigra ſilva anterioribus poſteriori-
busque temporibus cot funeſta expertum fata, ſeculo XVI. præ aliis ſi-
bi


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0366