http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0383
SEC. XVI. O. S. B. XI. 381r
nue ſe oppoſuit Diethelmus abbas ex eadem illuſtri Blarerorum familia,
ex qua Ludovicus Einſidlenſis, & Gerwicus Weingartenſis & poſtea
etiam Ochſenhuſanus abbas eodem Zelo incenſi, ille Zwinglio, Einſid-
læ olim prima errorum ſemina iacienti, hic Luthero ſeſe oppoſuit per
Sueviam velut cancer ſerpenti. Quare ipſe Pius IV. dum ad proſecutionem
concilii Tridentini urgendam nuncium in Germaniam mitteret Zacha-
riam epiſcopum Pharenſem, ad Gerwicum etiam, apud Auguſtos au-
ctoritate pollentem, ipſum quoque legationibus pro utraque republica
perfunctum, ſpecialiter miſit, datis ei nonnullis ad tuam quogue devotio-
nem mandatis, ut habet Breve apoſtolicum apud Gabr. Bucelinum in Be-
nedicto redivivo, p. 95. ubi paſſim ſummum hunc celebrat ſuum abba-
tem, aliosque ad hunc cenſum noſtrum pertinentes.
Ex quibus duo ſunt cognomines, unus Ioachimus abbas S. Galli,
qui licet ſtrenue ſeſe graſſantibus Zwinglianis opponeret, commiſſum-
que ſibi populum ipſe ſalutari doctrina frequenter imbueret, pro ſua ta-
men modeſtia adduci non potuit ad Curienſem epiſcopatum ſuſcipien-
dum; alter Ioachimus Einſidlenſis abbas tantæ apud ſuam gentem fuit
exiſtimationis, ut ordo eccleſiaſticus totius Helvetiæ in conventu Rap-
perswilenſi dignum præ cæteris iudicaret, quem ſuo nomine ad conci-
lium Tridentinum deſtinaret. In componendis vero patriæ eadem in
Helvetia controverſiis oraculum ſui temporis eſt habitus Barnabas Engel-
bergenſis abbas, fruſtra equidem in conciliando Eccleſiæ, atque ad ſa-
niora conſilia revocando Zwinglio laborans, perinde ac Ioannes abbas
Fiſchingenſis Zwinglii equidem conſanguineus.
Sed nimium ſe protraheret ſermo, ſi ſingulorum abbatum ſeculi hu-
jus XVI. labores pro eccleſia Dei & S. Ordine commemorare vellem,
Philippi Iſnenſis, Ioannis Petershuſani ob proximarum urbium defectio-
nem, feliciori quidem in urbe Conſtantia ſucceſſu, collaborantibus etiam
ſtrenue Georgio & Wilhelmo abbatibus Creuzlinge, & præpoſitis infula-
tis apud Riedern in Alpegovia noſtra pago Nigræ ſilvæ, ex qua iam
laudavimus Fridericum & Gisbertum Gengenbacenſes, Laurentios Etten-
heimenſes, Caſparos S. Blaſii, Ioannem & Nicodemum S. Georgii, alios-
que Nigræ ſilvæ abbates, quibus conſervatio avitæ religionis in longe ma-
xima ſaltem Nigræ ſilvæ parte debetur, perinde etiam monachis a ſuis præ-
latis ſingulariter ad hoc munus deſtinatis, aut curam animarum ordi-
nariam zZeloſe exercentibus domi, vel expoſitis ad exteras parochias, quod
SEcLUM
w
quidem quum frequenter ad hæc uſque tempora fieret, haud raro etiam
cum inveſtitura ad dies vitæ, conſultius tamen ſeculo XVI. geinceps
XVI.
mi
—.rõC—
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0383