http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0385
SEC. XVI. O. S. B. XI. 383
labores, ut iam ſuperiore libro vidimus, inviſus, etiam abbatibus conten- Szcorvu
dentibus, ſtudium ſcripturarum non humiles, ſed contumaces & ſuper- XVVI.
bos reddere, quos ille inceſſens, O Kulti, inquit, & inſipientes, qui ordi =
nem ſanäctum ſubvertitis, dum litteris dare operam monachos probibetis. Ey-
gone monachi veſtri, cum ſint rudes & indocti, non poſſunt eſſe ſuperbi?
Graviſſimus eſt ſermo ille, ut mirum haud ſit, invidiam ſibi conci-
liaſſe; neque tamen apud omnes in noſtra præprimis Nigra filva. A
Blaſio quippe abbate Hirſaugienſi fuit conductus exeunte ſec. XV. ad con-
ſcribendum chronicon Hirſaugienſe; poſt Blaſii mortem quum aliquanto
tempore fſubſtitiſſet, a Ioanne abbate an. 1503. ad abbatiam Hirſaugienſem
promoto, precibus iterum ad proſequendum illud eſt inductus, quod
pertinaci & dinturno quinquaginta quatuor menſium labore ad annum
uſque ſeculi huius X½VI. 1557. feliciter deduxit, maximo ſane commo-
do hiſtoriæ univerſim, imprimis vero Germaniæ atque Nigræ ſilvæ no-
ſtræ, quæ nullum uſquedum luſtrum eiuscemodi acceperat hiſtoricum
luci publicæ datum; neque etiam tunc illuſtrius a quopiam poterat ac-
cipere quam a Trithemio.
Dolendum tantum, quod non ab aliis etiam monaſteriis acceperit pe-
tieritque ſymbolas, ſicut pro hiſtoria Germaniæ, continuando libro de
ſcriptoribus eccleſi fecit,. Paulo Langio cum encyelicis, quæ extant
apud Piſtorium àa), quaqua verſum miſſo. Hinc forte animatus poſtea a) &rtt.
in monaſterio S. Blaſii Caſparus I. abbas librum Originum monaſterii K. Germ. ad
ſui elucubravit, & eius ſucceſſor Caſparus II. tabulas chronologicas. Iam n ae
tum alii alia quædam in hiſtoria patria elaboraverant, ut iam meminimuas “
hiſtoriæ anonymi, quæ apud Schannatum chronicon Wirtemb. inſcribi-
tur; hiſtoriæ iteme motuum ruſticorum Andreæ Letſch; Ioannes quo-
que Strölinius hiſtoriam ſynodi Conſtantienſis an. 1567. Mſc. reliquit.
epitomen item itineris, quod Caſparus I. abbas ad Ferdinandum Impet.
contra perturbationes & exactiones Wirtembergiæ ducum ſuſceperat;
aliique aliis detinebantur ſtudiis tunc monachi San-Blaſiani, dumque
ſeculares adhuc ludimagiſtri trivium moderabantur, ſacratiores litteras
monachi tradebant diſcipulis.
Primum iterum tunc ſcholæ apud S. Blaſium pro ſecularibus ſunt
apertæ, quum prius ſcholares omnes monaſtico eſſent in habitu, ad re-
ligioſam vitam deſtinati. Iam etiam mentioenem fecimus ſcholarum in
monaſterio Gengenbacenſi, apertarum ſec. XVI. quando eo in mona-
ſterio erant abbates docti, & moœecenates plerique ab exordio, fere ſecu-
li, Philippus abbas ab infantia deditus bonis litteris, idcirco etiam in ab-
boatem
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0385