http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0395
SEC. XVII. O. S. B. XI. 393
que. Nihil non ea in re egit Card. Richelius in Gallia, etiam dum ad- Szcnrus
huc eſſet epiſcopus Luconienſis, editaque eſt poſt eius mortem an. XvII.
165. facillima & ſecuriſſima methodus convertendi eos, qui ſunt ab ? = =
ecclefia ſeparati. PFruſtra quoque colloquium inſtitui curavit inter
Audebertum lIeſuitam & Moſen Amyraldum. Fruſtra etiam eius rei
cauſa Gallias circumivit Fr. Veronius propoſita methodo folis ſcripturæ
verbis rem agendi, quam etiam ſuo modo adoptavit Bartholdus Ni-
huſius ex Lutherano Catholicus, cuius extat in eam rem hber ſeu ars
nova dicto unico S. Scripturæ lucrandi e pontificiis plurimos detecta &
ſuggeſta theologis Helmſtadienſibus, ubi erat prius diſcipulus Georgii
Calixti, qui librüum hunc refutandum ſuſcepit. Taceo leſuitas, inter
alios Iac. Maſenium & Iod. Reddium, fratres item Walenburgicos, Va-
lerium Magnum Capucinum, quem Urbanus VIII. huius rei cauſa in
Germaniam miſit & alias hæreſi infectas provincias, ubi ad rem iudi-
cium de catholicorum & acatholicorum regula fidei edidit. Ad nos
cumprimis attinent fuſceptæ hac in re curæ ab imperatoribus Carole
V. & Ferdinandis perinde ac vergente iam ad finem fec. XVII. a Leo-
poldo in imperio Germanico. Commiſit is rem an. 1691. reſcripto
Chriſtophoro Rocho de Spinola epiſcopo Neoſtadienſi in inferiori Auſtria
ac Croatiæ Primati, qui eam prius iam, ſuſcepto in Germaniam iti-
nere, apud varias aulas egerat, tractandam vero a cæſare inſtructus
ſuſcepit cum Gerlado Woltero Molano ex parte Proteſtantium Con-
fefſionis Auguſtane, qui via & ratione, qua rem ineundam exiſti-
mavit id quod modo annotavimus, ſatis declaravit, dum unionem par-
tium diſſidentium faciendam ſtatuit ante diſcuſſionem dogmatum contro-
verſorum; de quibus véro recte prius inter adverfas partes convenien-
dum exiſtimavit, antequam unio fieri poſſt & communio ecclefiaſtica
Benignus Boffuetus epiſcopus Meldenſis, quem ſibi ſuccenturiavit Spinola:
iſque in confeſſione ſua fidei iam conſtituit æquas ex parte Catholicorum,
præciſione dogmatum, conditiones, rem deineeps cum Gotttrido Wil-
Nelmo Leibnitio agitando, qui poſt Molanum negotium ſuſcepit, in quo
is, tolerantiæ in religione ſtudiofifſimus, imprimis in fallibilitatem eccleſiæ
labefactandam fibi ſumfit, qua miſſa, nemo non videt, nihit concors in
religione, nihil ſtabile in fide unquam eſfe, atque adeo nullam unionem
in eceleſia, ubi quot capita, tot fententiæ eſſe poſfent.
IV. Quodſi vero recke hoc ſuum Pabladium tenent proteſtantes, ut geinn ob reli-
quid tot ac tanta religionis caufa fuſcepta bella, ob quæ ſeculum deci- gionem ſf
mum feptimum undique humano madens ſanguine, merito fanguino-c
lentum dicitur, patriæ noſtræ internecinum?
aRT. GERBERTI NIG. SILVA. TL. II. D d Etſi
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0395