http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0396
Sxctrun
XViI.
m
—
394 HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Etſi vero in remotioribus a plaga noſtra terris arma primùm perſtre-
puerint, ad nos tamen attinuerunt ob auſtriacos principes imperatores
ſimul ac reges Bohemiæ & Hungariæ', ubi primum bella religionis cauſa
ſuſcepta fuere iam ad finem ſec. XVI. faventibus Turcis atque exemplo
præeuntibus, quorum nempe religionis caput eſt, armis eam proferre
& conſtabilire. Cum Hungaris ineunte ſec. XVII. conſociationem fe-
cerunt Auſtriaci patrocinante Mathia fratre Rudolphi II. imp. eas provin-
cias cum corona Hungarica, ac poſtea etiam Bohemica extorquente. His
in anguſtiis Cæſar Bohemiæ Ordinibus ſub utrague, ut vocabantur hete-
rodoxi, per litteras maieſtatis conceſſit an. 1609. ut ſuis in fundis templa
extruerent. Quod illi privilegium liberalius interpretati, in oppido etiam
Brunoviæ, quod pertinet ad dominium abbatis eius loci Ord. S. Bene-
dicti, templum erigere ſuſcipiunt an. 1618. alterumque Cloſtergrabii, di-
tionis archiepiſcopi Pragenſis. Mathias mortuo fratre Rudolpho an.
1612. imperator renunciatus, velut in alterum hominem mutatus, re-
ligionis Catholicæ tutelam ſuſcepit, imprimis vero Ferdinandus II. eius
poſt mortem an. 1619. ſucceſſor etiam in imperio Germanico: ubi iam
an. 1610. principes Proteſtantes Ulmæ mutuam religionis cauſa unionem
fecerunt, contra quam Catholici ſe liga ſociarunt Herbipoli. Unionem
illam iterum an. 1617. confirmarunt proteſtantes, quidquid illis obten-
deret imperator: dumque ab ineunte ſeculo arma pararentur, data quæ-
libet levis occaſio apta erat ad concitandos emotos animos: qualis certe
erat illa Donawerdana ob ſupplicationem publicam a Patribus Bene-
dictinis ad S. Crucem an. 1606. habitam; dum tamen poſtea Prote-
ſtantes Germani nihil penſi habentes atrociſſimum facinus, proiectorum
an. 1618. Pragæ per feneſtras regiorum mihiſtrorum, nihilominus
cauſam Bohemorum rebellium tuendam ſuſceperunt, anteſignano Fride-
rico Palatino, quem Bohemi, ſpreto Ferdinando, in regem advoca-
runt, eique Pragæ an. 1619. ſolemni ritu coronam impoſuerunt;
quam tamen vix per hyemem tenuit, dictus idcirco der Winter-König,
qui accepta ad Pragam in albo monte clade, non ſolum regno Bohemiæ,
verum etiam Palatinatu ſuo eiectus, hinc inde oberravit. Amiſit etiam
regia tunc Palatinatus Heidelberga locupletiſſimam bibliothecam, tum
aliorſum tum potiſſimam fui partem Romam, ubi etiamnum Vaticanum
ornat, tranſportata, quod conqueritur Fridericus in litteris ad electorem
a) T. I. . 733.
S 734.
b) Vid. LP.
Gerard. AHæſs
Prodr. mon.
Guelph. p.
404. &.
Saxoniæ an. 1623. ante conventum Ratisbonenſem datis, prout legere
eſt in Theatro Europæo ad eum annum. aa)
Dum hæc in Bohemia agerentur b), Cæſarem etiam attentum red-
diderunt motus apud Griſones Rhætoſque, in epiſcopatu præſertim Cu-
rienſi,
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0396