http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0404
40² HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Ssconuk duobus pontibus, redux in Briſgoiam Briſacum inter & Friburgum
XVII.
— —
Villinga
ſola immuni. hoc
conſedit aliquamdiu. Neque adduci potuit in pace Noviomagenſi an.
1679. Gallus ad reddendam urbem.
Capta urbe academia in exilium fuerat acta, diſperſis undique do-
centibus pariter ac diſcentibus, atque ad finem demum an. 1684. Gallo-
rum auſpiciis omnium quatuor facultatum profeſſores conſtituti ſunt;
ſed academia Auſtriaco-Albertina, cum novem omnino annos diſſoluta
exulaſſet, Leopoldi M. imp. auctoritate Conſtantiam translata, reſtau-
rataque eſt, ut in iam laudatis Amœnit. literar. Friburg. narratur p. 255.
Friburgum ad cæſarem rediit ad finem tandem ſec. XVII. cum fortalitiis
recens per Briſgoiam & Herciniam erectis.
X. Inter hbæc fortalitia una urbs Villinga nulli unquam hoſti bellicoſo
ſeculo XVII. patuit, plurimos licet inſultus & inſidias perpeſſa ,a du-
cibus præſertim Wirtembergiæ, annis præcipue 1633. & 1634. ſub
tutela militum Suecicorum, ex quibus primus procus fuit Marcus Rho-
linger, levi manu urbem in poteſtatem redigere in animum inducens.
Quod dum haud ſucceſſit, Bernardus de Giltingen & chiliarchus Rauch
cum degem millibus armatorum urbem, nomine ducis Iulii, adminiſtra-
toris Wirtembergiæ, minorenne adhuc duce Eberhardo III. ad deditio-
nem expoſtulaviſſe leguntur in feſto S. Galli, acceſſiſſeque poſtea ipſum
luliumm, ac dein Bleichhartum de Helmſtatt curatorem provincialem.
Prima vero obſeſſio cœpta dicitur undecima Ianuarii an. 1633. per
archiſtrategum Wirtembergicum, quando ſubito liquefacta nive glacieque
illam deſerere poſt dies quatuordecim hoſtis eſt compulſus, rediturus
æſtate auctus milite ac duce Suecico Guſtavo Horn cui etiam chiliarchus
Degenfeldt, cum res non ſuccederet, acceſſit, u in Theatro Europæo
²) E. UII. ,. legitur a); ſed'dum ab appropinquante exercitu fœderato quinquaginta
100,.
millium armatorum, qui Conſtantia urbe ab hoſte liberata, in Alſa-
tiam rediit, pericualum incumbit, obſidio 30. Iunii cœpta ſolvitur 5.
Octobris, ut tamen urbem infeſtare non ceſſarent irtembergici, ſucce-
deretque mox anno ſequenti tertia, Eberhardo III. iam maiorenni du-
catum tenente, obſidio a die 16. Iulii, quam vocçant die Waſſer Bela-
gerung, ex inundanti ſupra modum torrente Bruga, ab hoſte quidem
in perniciem urbis curata, ut tamen perrupto aggere hoſtem obruere
minaretur, cogeretque receptui canere nona Septembris, fuſis præte-
rea eo anno apud Nordlingam Suecis, VWirtembergjiaque in Auſtriacam
provinciam redacta a Ferdinando III. qui urbi ad reſarcienda damna pro-
Yentus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0404