http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0414
412 HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Secvzo an. 1635. expugnatam eodem ſub epiſcopo, qui expleto bello tricen-
FVII. nali in pace an. 1652. obiit.
Succeſſorem nactus eſt Lotharium Fridericum de Metternich archie-
piſcopum poſtea etiam Moguntinum. Defunctus is an. 1675. ſedem
Spirenſem lo. Hugoni de Arsbeck, quem iam vivens coadiutorem per-
inde ac Trevirenſis archiepiſcopus habuit, reliquit, ſub quo urbs a Gal-
lis an. 1689. incenſa, ipſe vero vitam uſque ad an. 1711. perduxit.
XIX. Sedes epiſcopalis Argentoratenſis etſi ſec. XVII. ſummos prin-
cipes habuerit antiſtites, res tamen in ea catholica reſtitui uſque ad
finem fere ſeculi ex integro non potuit, diviſo capitulo cathedrali prote-
ſtantico & catholico, quod Molshemii veluti exul ſubſiſtere debuit in-
tegro propemodum ſeculo ad annum uſque 1681. ab an. 1592. quo Ca-
rolus Lotharingicus ſedem obtinuit, atque ineunte ſeculo XVII. cum
duce Wirtembergico tranſactionem fecit circa ditionem Nigraſilvanam in
Oberkyrch, quam dux pro numerata pecunia ad annos uſque triginta
accepit: re penitus compoſita an. 1604. quo epiſcopatum ſuum, in quo
vix pacifice ſederat, Leopoldo Auſtriaco reſignavit, qui an. r1625. om-
mum SS. Coznobium Ord. Præmonſt. in Nigra ſilva transferri in præpoſi-
taram Oberkyrch permiſit, ultimo ſedis ſuæ anno cedens epiſcopatum
Leopoldo Guilielmo nepoti ſuo ex fratre Ferdinando II. imperatore.
Dum conventio an. 1604. facta ad quindecim annos inter capitulares ca-
tholicos & proteſtantes an. 1619. finem acciperet, fruſtra in conventu
unitorum proteſtantium, ad quem Ferdinandus IH. imp. Io. Georgium
comitem de Hohenzollern conſilii Imperialis aulici præſidem ablegaverat,
) 7. 6,. conciliatio eſt tentata, ut in Theatro Europæo legere eſt aà).
Argentora-
tenlis.
Quum anno 163 55. Alſatia in poteſtatem regis Galliarum devenilſſet,
ſibi tunc Argentoratenſes timuerunt a Gallis ob conditiones pacis impe-
ratorem inter electoremque Saxonem factas. Fuit tamen in pace Weſt-
5) Ar. XII. phalica conventum an. 1648. b) ut permaneant in ſtatu quo epiſcopi Ba-
§. 58. lileæ & Argentinæ. At vero ex pace poſtea Noviomagenſi an. 1679.
rex Galliæ anſam arripuit, urbem in ſuam poteſtatem redigendi, quam
veluti ſibi cum reliqua Alſatia in pace aſferta debitam, ut exacte in Thea-
22 IIL. tro Europæo narratur, an. 1681. c) occupavit conciliatis, ut creditur,
* ſenatoribus, epiſcopo tunc iam ab an. 1663. Franciſco Egone de Fur-
ſtenberg, regi imprimis charo; qui tamen poſt ceſſam an. 1681. urbem
reſtitutam eccleſiam cathedralem, ac revocatis Molshemio canonicis an.
1682. mortuus, ſedem ex indul gentia regis reliquit fratri Guilielmo
Egoni .
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0414