Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 416
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0418
Szcuvzun
XVII.

416 HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Mortuo Chriſtophoro I. fit iterum ex Priore, monacho tamen Schut-
terano, abbas Chriſtophorus Heubler patria Engenſis: unde etiam oriun-

dus fuit eius ſucceſſor Caſparus Geiger ex Subpriore electus abbas an. 1623.
an. autem 1633. quum irruente milite Suecico, monaſteriumque occu-
pante, ſolus in monaſterio ſubſtitiſſet, captus ac Kinzingæ carceri man-
cipatus fuit, liberatus paullo poſt in oppido Ettenheim ſuis in ædibus
apoplexia tactus, defunctus eſt an. 1634.

Convenere poſt eius mortem ex omnibus Helvetiæ angulis exules
monachi, atque Seleſtadii in Alſatia, ædibus vero Martini abbatis Apri-
monaſterienſis elegerunt abbatem Placidum Vogler patria Engenſem,
monaſterii Ettoniani Priorem, tunc temporis exulem in monaſterio Mon-
tis Angelorum in Helvetia, qui monaſterium inter ſpem & metum unius
anni ſpacio cum dimidio gubernavit. Poſtmodum cœnobio unacum
conventualibus expulſus, Helvetiam repetiit, atque in monaſterio S.
Galli an. 1646. mortuus & fepoultus eſt in capella S. Petri, ubi ante-
hac B. Notkerus S. Galli monachus quievit. Quod etiam in monaſte-

rium convocati capitulares eidem ſucceſſorem dederunt Amandum Ried-

muller Ebringenſem, conventualem Ettonianum, tunc temporis vero
in exilio parochum in Cappel comitatus Doggenburgici; qui tamen pace
an. 1648. reddita calamitatem ſui monaſterii, ad incitas redacti, non

ſuſtinuit: quumque eius petitio, ut abdicare ſe liceret dignitate an. 1652.

ut frivola ac immatura reiecta fuiſſet die 7. Ianuarii, admiſſa tamen fuit
15. Januarii, atque adminiſtratio monaſterii interim, dum novus fieret
abbas, P. Arbogaſto Arnold novitiorum magiſtro ab epiſcopo fuit com-
miſſa, qui anno ſequenti ac quinque fratres 4. Iunii a Pio principe &
abbate S. Galli abbatem cum Priore, quemcumque voluerit, poſtula-
runt, obtinueruntque P. Franciſcum Hertenſtein Subpriorem S. Gallen-
ſem, virum doctum & omnibus principibus charum, imprimis vero
Franciſco Egoni epiſcopo Argent. cui & in graviſſimis negotiis expedien-
dis a conſiliis erat; eiuſque gratia iura monaſterii ſarta conſervavit a mo-
liminibus gubernii principalis, eiuſque munificentia etiam eccleſiam, quæ
adhuc ſupereſt, ædificavit, qua de re ſequentem notam ſuoceſſori reli-
quit: Nota Reverendiſſime ſucceſſor, me non meis viribus nec induſtria, mi-
nus pecuniis, quæ reſpectu tanti adificii nullæ erant, boc æificium ince-
biſſe, Jed revera Dei nixus ope & miſericordia, Deo meo omnia ope-
rante, me autem parum cooperante piorum princibum ad meam modeſtam
iuſinuationem & ſollicitationem, Jubditorum labores & operas inſpiratas
& innumeras, volunturias tamen machinam tantam extrui curavi. Per-

NReni


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0418