http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0422
420⁰ HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Srontuα burgi ad S. Petrum, quum ibidem iam magiſtrum novitiorum egiſſet.
XVII. paullo poſt vero an. 1625. P. Wernerus Beckart Prior cum P. lacobo
= Srn Meyer evocatus fuit, ut monaſterio in Nideraltach diſciplinam San-Bla-
ſianam inferret: cuius fama etiam celebrata fuit ſub Martinò abb. apud
Romanos pontifices Gregorium XV. & Urbanum VIII. ut ex eorum
Putlis, confirmatione privilegiorum, communicatione etiam ampliſſimo-
rum Caſſinenſium palam fit, data primum an. 1624. Martino abb.
ac deinceps confirmata etus ſucceſſoribus.
Ex quibus proximus Martino Blaſius II. apud Romanam ſedem &
apud ſummos pontifices imprimis fuit gratioſus, ſtator diſciplinæ mo-
naſticæ, ut iam vidimus, ſub anteceſſore Prior, deſtinatus proin cum
Iuis ſucceſſoribus Præſes inſtituendæ Congregationis Nigraſilvanæ, viſi-
tator item Monaſterii Murbacenſis & Luderenſis ſub Leopoldo Wil-
neilmo Auſtriaco, eorum monaſteriorum adminiſtratore. Factus autem
abbas in difficillima incidit tempora, bello, fame & peſte in ſuos graſ-
ſantibus, cumque ipſis profugus in Helvetia fuit; dum interea temporis
Sueci an. 1634. monaſterium expilarunt, anno proximo iterum in-
Fruente pette.
Iple vero Blaſius an. 1638. in exilio mortuus, exulem etiam in
Helvetia Franciſcum I. ſucceſſorem accepit; qui orto an. 1655. bello
Helvetico, vicem ſodalibus Benedictinis Helvetis reddere potuit, ſuſcep-
tis profugis ex monaſteriis San-Gallenſi, Einſidlenſi, Wetingenſi, Rhe-
naugienſi imprimis, ubi ipſe etiam Franciſcus delituerat, antequam abbas
elſet.
Eo vero in munere, non obſtantibus bellorum turbis, in ipſo exilio
cum primis diſciplinæ monaſticæ curam geſſit, digeſtis novis per P. Mar-
tinum Steinegg an. 1642. ſtatutis; dumque anno ſequenti reſpirare pau-
lulum per Suecos licuiſſet, mox etiam ad inſtauranda ſtudia litterarum
animum intendit; initiumque factum linguæ Hebraicæ ad 22. Octobr.
eius anni in ephemeridibus ſuis P. Udalricus Schenck annotavit; com-
plureſque tunc erant monachi San-Blaſiani, qui præter alia ſcientiarum
genera, quæ domi foriſque in ſcholis publicis & monaſteriis profiteban-
tur, imprimis hiſtoriam patriam, monaſteriique S. Blaſii illuſtrarunt,
quorum adhuc ſuperſunt commentaria P. Anſelmi Tritt, Beringeri Ko⸗
fer, Benedicti Gebelii, Pridolini Burckart, Io. Baptiſtæ Eiſelin, Udal-
rici Schenck, Gotkridi Arnold, quiin hiſtoria patria omnes elaborarunt
ſec. XVII. ſub Franciſco, eiuſque ſuccefſſore Ottone, ſub quo ab an.
IL. 664.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0422