http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0431
SEC. XVII. O. S. B. XII. 4²⁰
1646. mörtuum, ac ſepultum apud Pb. Franciſcanos; uti Templum Securvy
Honoris monaſterii Wiblingenſis nos edocet a), ſequentibus adiectis ver- XVII.
ſibus de corpore eius poſtea incorrupto invento: —
L a) p. 11.
Expulit Albertum dilecto Divite Rivo
Hoſtis, & indignum credidit eſſe ſoli.
Erraſti, quia terra timet corrumpere corpus;
Hinc Horbæ intactum manſit, ut ante fuit.
P. Benedictus vero adminiſtrator, a Reichenbaco expulſus, quum,
Patribus ſuis conventualibus Horbam præmiſſis, varias mutaſſet ſedes
per Helvetiam, Briſgoiam-ac Nigram ſilvam, an 1635. Wiblingam
rediens, mortuo ex peſte Ioanne abbate Wiblingenſi, eius ſucceſſor eli-
gitur die 17. Iulii, qui tamen ſua adhuc manu ultima Septembris, Horbæ
rebus Reichenbacenſibus ordinatis, ſe ſcripſit Fr. Benedictum adminiſtra-
torem in Reichenbach, curamque eius monaſterii non dimiſit, datis
interim vicibus adminiſtratoris P. Alberto, quem modo laudavimus, at-
que curam œ conomiæ P. Iacobo Werz. His, dum an. 1642. à Maxi-
miliano electore Bavariæ exercitum ducente vicarius generalis campeſtris
expeteretur, regulas quaſdam in abſentia' ſua ſervandas ſcripto reliquit;
in cauſis vero arduis ab Hirſaugienſis vel Weingartenſis monaſterii abba-
tibus conſilia expectare iubet. Alberto, ut diximus, an. 1646. mortuo,
munus Superioris & vices adminiſtratoris impoſitæ ſunt P. Erneſto Fabri,
qui qualem ſe geſſerit, dum per pacem Weſtphalicam cedendum fuit, lau-
datum Templum honoris docet. Coactus is e monaſterio cum adiunctis
fratribus ſe in feſto Converſionis S. Pauli an. 1649. Horbam recepit,
prout rem ipſe in litteris ad Benedictum abbatem ſuum & adminiſtra-
torem Reichenbacenſem perſcripfit.
In inſtrumento confirmationis monaſteriornm, in Wirtembergia tunc
reſtitutorum a Ferdinando III. an. 1634. factæ congreg. Suevicæ, etiam.
notatur Murhardtum altera Hirſaugiæ filia, quam tamen in diœceſi Her-
bipolenſi urgendam haud exiſtimarunt Patres conſcripti buius congrega-
tionis, uti etiam Munchenroth in dieceſi Auguſtana, quod monaſterium
cum Schönbuch ceu appertinentia ad monaſterium Hirſaugienſe alicubi
inter reſtituenda reperi notata.
XXIX. Fuit etiam olim colonia monaſterii Hirſaugienſis Gottesau- Monaſterium
gia, quod an. 1525. bello ruſtico in cineres redactum, ſcriptores rerum Gottesarien
Badenſium tradunt, fuiſſe an, 1552. a Carolo II. marchione Badenſi ad
Hhh3 os
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0431