http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0435
SEC. XVII. O. S. B. XII. 433
cunda vice, ſeſſionem in ſenatu principum, ad. quem abbates ſpectant, Sxevvk
habuit. XvVII.
—
Sed vi pacis Weſtphalicæ tandem an. 1649. in perpetuum proſcrip-
tus, veluti in exilium Villingam conceſſit, unde oriundi fuerunt pro-
ximi eius fucceſſores Michael Kederer, qui Georgio ſucceſſit an. 16 55.
huic vero Ioannes Franciſcus Scherer an. 1661. qui monaſterio cum ec-
cleſia a fundamentis extructo, Villingæ firmavit ſedem.
Eſt mihi præ manibus eius epiſtola „qua an. 1668. Franciſco Egoni
Furſtenbergico epiſc. Argentoratenſi reditum gratulatus, in ſignum ob-
ſervantiæ breviufculam chronotaxin vitæ & geſtorum B. Conracdi cardi-
nalis de Urach & B. Eginonis eiuſdem ſtirpis, cuius eſt & Furſtenber-
gica, ut ſuo loco oſtendimus, obtulit; memoratque habere ſe porro
in documentis monaſterii ſui alia nonnulla, quibus eiuſdem illuſtriſſimæ
ſtirpis Furſtenbergicæ origo & ſuceeſſio ſparfim contineatur, contra
aliquorum auctorum opiniones, qui chronologiam mihus accuratam
contexuere, quæ colligere ac in lucem forte proferre promittit.
Ni fallor autem, epiſtola illa autog apha manu Georgii eius fuc-
ceſſoris exarata eſt. Utrumque laudat in itinere ſuo Germanico I. Ma-
billonius, hiſtoriæ ſuæ ſtudioſiſſimum Ioannem abbatem ſeptuagenarium,
imprimis vero Priorem tunc, poſtea, ut mox videbimus, ſucceſſorem
Georgium III. ſtudiorum fuorum fautorem ſingularem, a quibus omni hu-
manitatis & charitatis officio cum Michaele Germano focio fuit exceptus.
O qui amplexus, exclamat, & gaudia quanta fuere! Poſridie, dum
abitum paramus, dum optimus abbas in procumbentium colla ruit, ille
Jacculum nummis plenum in manus meas iniecit, multum obteſtatus,
ſuo ut de paupere cgenſu tantillum bocg in viatici ſupplementum accipere-
mus. Ego vero guaſi recepta bruna, protinus manum excutiens, gratiis
dictis, quum ille dontun urgere perſeæveraret, S nos, ingquam, omnium
bominum ignaviſſimos, ſi tam liberaliter a vobis excepti, etiam pecuniam
bane, nullius indigi reciperemus. Abbas contra inſtare ardentius, favente
Geiſſero, Jed tandem illi cedere coacti „ nos baud ſine Iacrymis dimiſerunt.
Eſt, quem Geiſerum nominat, tertius ille eiuſdem familiæ, quam
laudavimus, abbas incomparabilis Georgius III. cui idem Mabillonius
in præfat. T. I. Annal. primas ſe debere profitetur inter eos, à quibus
in condendis Annalibus adiutus ſit; paſſimque vocat virum doctum, eru-
ditum, vere pium: amicum ſibi optimum, longe gratiſſimum, & fa-
MaakT. GERBERTI NIG. Sirva. T. H. 11i milia⸗
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0435