http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0436
434 HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Secorux miliarem, ſtudiorum ſuorum fautorem ſingularem &c. ut iam P. Fehix
XVII. Egger in Idea Ordinis hierarchico-Benedictinĩ a) annotavit, affertque
litteras funerales RR. PP. Villinganorum, elogium abbatis ſui Georgii
P)r r complectentes, elogium porro P. Arſenii Sulger in Annal. Zwifuld. ca-
talogum item opuſculorum typis vulgatorum: qui etiam apud P. Zie-
p. 463. m
b) P. I. & gelbaur extat in hiſt. lit. O. S. B. b) tum vero, quæ de eodem Theod.
406, Ruinartus in vita Mabillonii habet in comparatione ipſius magni Mabil-
lonii: Ambo, inquit, Mabillonius S Geiſſerus „ ut amore, ita & in.
genio pares erant &c. Notatur quoque in dandis conſiliis prudentiæ ſin-
gularis fuiſſe, quibus tum præcipue card. Sfondrati in graviſſimis nego-
tiis uſus fuerit, quum alii viri primarii, principes & magnates, abbates
etiam Congregationis Suevicæ, cui ſe Melchior abbas adiunxerat, eum
ad Philippum Wilhelmum comitem Palatinum, reſtituendorum mona-
ſteriorum cauſa, ablegaverant, electorque non ſine admiratione & ſtu-
pore ſuſpiciens, in hæc verba, teſte illuſtriſſimo principe Frobenio, ex
Landgraviis Furſtenbergicis de Möskirch „præſente prorupit: Quam
magnus & mirabilis Deus in oreaturis ſuis, qui in parvum adeo corpuſcu-
lum tantam eloquentiam, & doctrinam cum ſumma bumilitate &. pietate
coniunctam infudit. Is anu. 1690. morte, magno etiam principum luctu,
abreptus, virtutis ſplendore tota Germania clarus „ degue noſtra Congre-
gatione (ſunt verba laudati mox Ruinarti) perinde ac de toto Ordine præ-
clare meritus ſucceſſorem habuit Michaelem Glücker Rottwilanum, qui
facilitate morum adc lepore ſeculi noſtri XVIII. præbuit ſe oblecka-
mentum. P
Alperspacen- XXXI. In Mſc. chronico Wirtembergico Ioanni Luzion memoran-
ſe. tur abbates lutherani (quandoque etiam eorum uxores) de monaſterio
S. Georgii & Alperspacenſi in Nigra ſilva inde a medio ſeculo XVI.
uſque ad adoleſcens XVII. quouſque chronicon ſuum producit, ulti-
mumque Alperspacenſem ponit ad an. 1610. M. Alexandrum Walfahrt.
In actis Congregationum Bursfeldenſis & Suevicæ occurrit Caſparus ab-
bas Alperspacenſis, qui præſens fuit comitiis Benedictinis omnium Con-
gregationum eiuſdem Ordinis per Germaniam indictis ad an. 1631.
poſtea vero ſeſe oppoſuit tranſactioni inter abbates Weingartenſem, præ-
ſidem Congregationis Suevicæ, & abbatem Stadienſem, præſidem Burs-
feldenſis Congregationis an. 163 5. factæ; conſuluit vero Alperspacenſis
Congregationi Suevicæ, ut præciſe incorporationis cæſareæ decreto in-
bæreat. Petierat an. 1630. libello ſupplici a Ferdinando. imperatore re-
ſtitutionem monaſteriorum in Alperspach, Blaubeuren, Hirſchau cum
filialibus
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0436