http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0442
440⁰ HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Srcuruna XXXVIII. Monaſterium in Friedenwiler, vergente iam ſeculo
xVvI. XVI. Ordini Ciſtercienſi aſſertum, tam brevi effloruiſſe vidimus, ut dilſ-
Friedenwiler Ciblinæ monaſticæ cauſa virginibus hiſce aliæ ex aliis monaſteriis ſe ſocia·
Triel iäingen. rent, aut hinc ad alia monaſteria peterentur, & quidem M. Amalia
Reinerin an. 1591. poſtulata abbatiſſa ad monaſterium Mariahof per 40.
annos ad annum uſque 1631. maximo cum profecu ſpirituali & tem-
porali præfuit.
Ineunte ſeculo XVII. notatur abbatiſſa M. Lucia, quando mox anno
ſeculari 1600. molendinum, præcipuum e rebus monaſterii, igne con-
flagravit. Reverendiſſimus Ordinis Ciſtercienſis Generalis, an. 1609. præ-
ſens in Friedenwiler, nimium in ieiunando temporavit rigorem, quem
hactenus obſervabant moniales, ob paupertatem alias tenuiſſime victitan-
tes, ſola etiam uſæ aqua ad potum; nihil tamen ab exercitiis pietatis
ac religionis in choro remiſerunt, quantum quidem turbulentiſſimum ſe-
culum XVII. permiſit, bellum primum tricennale, quo monaſterium ter
fuit expilatum, monialeſque præſertim ab an. 1633. uſque ad finem belli
ſæpe per aſperas ſilvas errare compulſæ, atque deliteſcere. Erat tunc ab-
batiſſa M. Anna, quæ viginti & uno anno, quibus præfuit, exul fere
fuit.
Refpiravit paullulum monaſterium ſub venerabili abbatifſſa Maria Mar-
tha Stegerin, quam ſec. XVII. primam Franciſcus Petrus in Suevia ec-
cleſ. ad an. 1653. memorat, moxque ad an. 1678. Bellonam Gallicam,
qua Nigra ſilva tetra hoſtilis invaſionis formidine tota fere obruta fuit,
quum iam an. 1677. urbe Friburgenſi obſeſſa, captaque, moniales ex
Pridenwiler metu hoſtis extorres in Helvetiam ac Bavariam uſque dik
Perſæ abiiſſent. An. 1687. monaſterium vix periculum omnimodæ con-
flagrationis evaſit, dum ignem iam de locis concepiſſet ex incendio fabrilis
fabricæ, moxque anno ſequenti novo bello Gallico emigrandum iterum fuit
conventui cum abbatiſſa M. Anna Urſula Friburgenſi, quæ proxime præce-
denti electa, iubilæa an. 1720. adhuc præfuit, ut teſtatur Gallia chriff.
etiam de M. Antonia Conſtantienfi electa ad finem ſec. XVII. abbatiſſa
in monaſterio Neidingenſi eiuſdem Ordinis Ciſterc. ditioniſque Furſten-
bergicæ, ubi mauſolæum eſt illuſtriſſimæ familiæ, cui tamen ſec. XVII.
nullus illatus eſſe legitur.
Amaliæ, quam libro ſuperiore primam in Neidingen abbatiſſam me-
moravimus, poſtquam an. 1629, munus depoſuiſſet M. Margaritha Ra erin
canonice
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0442