http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0443
SEC. XVII. O. §. B. XII. 441
canonice electa præſi de Thoma Wunn abb. Salemitano annis 26. uſque Secur
ad an. 1655. præfuit ſuccedente Benedicta Suterin Cellenſi, quæ ob bel- AII.
lum Gallicum exul poſt 22. annos an. 1677. mortua eſt, & poſt to-
tidem annos M. Benedicta Baumannin ex Fridenwiler orinnda an. 1699.
ipſo S. profeſſionis die 22. Aprilis ſancte in Domino defuncta.
XXXIX. In Carthuſia Friburgenſi ad finem ſec. XVI. profeſſus rthuſiaßri.
fuit venerabilis Matthias Tannerus, quem vero grandævum furor Sueci-burgenſis.
cus in Auſtriam fugarat, uti in eius elogio legitur apud Bern. Pezium
in præfatione T. VIII. Bibl. Aſcet. ubi catalogus eius operum texitur,
ſequiturque ibidem eius liber de vitis primarum ſanctarum ſororum
monaſterii ſub Tilia, vulgo Underlinden, Ord. S. Dominici Colmariæ in
Alſatia ſiti. In eadem Garthuſia Friburgenſi Sacrum Ordinem Carthu-
ſianum profeſſus eſt iam grandævus annos natus 70. Iodocus Lorichius
S. ſcripturæ doctor atque in academia Friburg. profeſſor per 30. fere
annos, mortuus, antequam difficillima illa ſec. XVII. bellicoſiſſimi tem-
pora ingruerent, quæ non potuerunt non Carthuſiam Friburgenſem,
urbi adhærentem, miſerrimum in modum concutere.
XL. Eadem fuit ratio monaſterii Wilhelmitarum, quod fuerat in Wilhelmita.
ipſo ſuburbio urbis Friburgenſis, quodque an. 1656. perhibetur reſtau-
raſſe Io. Iac. Meyer ex ruinis belli Suecici, quo Io. Udalricus Roth Prior
jiam ab an. 1597. officium reſignavit, an. 1634. exul Chingnovii, ubi
eiuſdem Ordinis eſt monaſterium Sion, ex quo ſucceſſorem accepit Mat-
thæum Deck, Io. Jacobus vero an. 1670. Laurentium Schechtelin, mor-
tuum an. 1677. quo capta a milite Gallico urbe Friburgenſi, Wilhel-
mitæ unanimi conſilio relicto monaſterio in fuburbio, receſſerunt ad
proprium fundum in Oberriedt, ibique novum erexerunt fibi clauſtrale
domicilium ſub Priore Benedicto Haefelin.
XLI. Vinculum, quo plerique Ordines monaſtici ſub regula S. Be- Congregatio-
nedicti medio ævo ad exemplum Ciſtercienmſium & Carthuſianorum ſeſe nes Benedi-
conſociabant, traxit etiam monachos nigtos, ut vocabantur, qui pri- ctinæ.
migenium inſtitutum, ſeu nomen Ordinis S. Benedicti confervabant,
quemadmodum in libris proximis ediſſeruimus, prodidimufque ſtudia ea
in re non modo ſummorum pontificum, ſed etiam conciliorum Conſtan-
tienſis imprimis, Baſileenfis ac Tridentini tune temporis, quum in Ger-
mania noſtra præcipna Bursfeldenfis congregatio, monatterio illo in
mapu proteſtantium extincto, iam deficiebat, eui primum monaſterium
Alperſpaçenſe, ac poſtea etiam an. 1458. Hirſaugienſe & Gottesavienſe
Makr. GEEBERTI Nio. SiEvA. T. II. Kkk nomen
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0443