http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0446
444 HIST. NIGRE SILVE L. XII.
Szcuryx cuius Congregatio Suevica monaſteria Nigræ ſilvæ ſepe memorata vin-
XVII.
dicabat; Congregatio autem Bursfeldlenſis etiam repetebat, utpote olim
— ſuæ unionis.
Res cumprimis agitabatur an. 1635. poſt prælium Nordlinganum,
aderatque Emericus abbas Stadienſis nomine Congreg. Bursfeldenſis, ab-
batias Alperspacenſem, Hirſaugienſem & Gotteſavienſem repetens, ex-
hibitis 20. Febr. coram præſide Congregationis Sueviceæ Franciſco ab-
bate Weingartenſi patentibus litteris, quod is per epiſtolam Wunibaldo.
Ochſenhuſano Congregationis eiuſdem viſitatori ſignificat, uterque vero
litteris ius ſuum in dicta monaſteria Stadienſi indicat: quo non obſtante
Stadienſis in monaſterio Hirſaugienſi die 1 5. May abbatem copſtituit,
præſentibus Nicolao Alperspacenſi & Raymundo Blauburenſi abbatibus.
Elegit quidem P. Andream Geiſt, qui erat adminiſtrator, quem etiam
Veingartenſis & Ochſenhuſanus in animo habuerant, uti Benedictum
Eiſenſchmid pro abbate Gottesavienſi, iam concepta calamo præſenta-
tione ad Ordinarium Spirenſem, die 19. Aprilis; Stadienſis vero ele-
ctionem, nulla habita ratione epiſcopi Spirenſis, fecit die 1 5. May, ut
diximus: poſtera die Io. Grau conſiliarius cæſareus cum Stadienſi col-
ludens, vocato coram ſe ad privatum colloquium P. Benedicto Eiſen-
ſchmid aperit, propoſitum ſibi eſſe, eum publice in eccleſia coram no-
tario & duobus teſtibus, abbatibus neo-electo Hirſaugienſi & Stadienſi
primo ceu Priorem & adminiſtratorem, deinde abbatem monaſterii Got-
teſavienſis proclamare, præſentatione ad epiſcopum relicta Congregationi
Bursfeldenſi, propoſita etiam formula iuramenti, quo huic Congrega-
tioni ſeſe obſtringeret; quod quidem, acceptata abbatia, P. Andreas
Geiſt depoſuit, electionem vero litteris ad ſuum abbatem, die 13. lIunii
datis, excuſat. Etſi vero P. Benedictum non conſtet conſenſiſſe in ele-
ctionem, qui quidem præſens aderat electioni P. Andreæ Geiſt in Hir-
ſehau, iuramentum tamen eum etiam abbati Stadienſi feciſſe, prodit
epiſtola Wunibaldi abbatis ſui Ochſenhuſani, data I. Iulii, qua contra
illud proteſtatur, aſſerens, ſe neque tacite, neque expreſſe umquam
conſenſiſſe „ neque conſenſurum umquam, niſi tota Congregatio Suevica
gum Bursfeldenſi foret unienda. Interim ei adminiſtrationem monaſterii
Gottesaugienſis nomine Congregationis Suevicæ, donec aliud iuſſerit,
deinceps etiam committit: approbat item, quidquid abbates Alperspa-
cenſis & Biauburenſis tam quod. ſuam P. Benedicti ſpectet perſonam,
quam etiam quod monaſterium Gottesaugienſe attineat, cum abbate
Stadienſi tranſacturi ſint, ſola unione excepta.
Hæc
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0446