http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0447
Hæc vero cum Congregatione Suevica felicius proceſſerat, quod alia Szcurvx
Nigræ filvæ monaſteria attinet SS. Trudperti, Georgii & Petri, quæ, XVII.
ſupra meminimus, fuiſſe unienda ad intentionem Romanæ ſedis cum San- = =—
Blaſiana Congregatione, ad rem prorſus indifferente, perinde eriam
dum a nuntio apoſt. Lucernenſi Ludovico Adriæ epiſcopo an. 1616.
urgebatur coniunctio cum Congregatione Helvetica: qua tunc non ſuc-
cedente unione, anno demum 1680. confœderatio inter utramque Con-
gregationem facta eſt apud S. Gallum, vi cuius ineunte adhuc præſenti
ſeculo XVIII. ut notat ſæpe laudatus P. Gerardus Heſs an. 1705. a) Se- a) 1. e. b. 496.
baſtianus abbas Weingartenſis, præſes Coôngreg. Suevicæ, & Antonius 531.
Maioraugienſis apud S. Gallum cum Helveticis, S. Galli, Einſidlenſi, &
Renovienſi abbatibus iuxta conventa utriuſque Congregationis viſitatio-
nem habituri, convenerunt.
Mentionem iam iniecimus conſilii Romæ agitati, erigendæ peculia-
ris Congregationis Benedictinæ Nigraſilvanæ ex naufragio reſiduæ, ex-
ceptis monaſteriis dioæceſis Argentinenſis, in qua an. 1624. Leopoldus
epiſc. abbatibus ſuæ dioœceſis prohibuit, impoſterum comparere in ca-
pitulis Congreg. Bursfeldenſis, novamque ex ſeptem monaſteriis Ord.
S. Bened. ſuæ dioceſis, ex quibus cis Rhenum ſunt Schuttern, Etten-
heimmunſter, Gengenbach & Schwarzach, inſtituit Congregationem.
In Suevia diſtincta fuit poſtea Congregatio §. Spiritus dioceſis Au-
guſtanæ, & an. 1641. archidioeceſis Salisburgenſis, iubente Bernardo
archiepiſcopo; in Bavaria vero & Auſtria veteres pene antiquatæ Caſtel-
lenſis, & Mellicenſis caput iterum erigere cœperunt, ac hæc quidem
agentibus potiſſimum, ut in chron. Mellic. P. Schram legere eſt b), ab- b) J. 714.
batibus Caſparo & Reinero, ſub quo in capitulo provinciali, habito an.. Se.
163 5. conſtitutiones a Romana ſede approbatæ, ac iam an. 1625. typis
editæ, communi conſenſu receptæ tunc ſunt, donec de communi totius
Germaniæ Congregatione conſilium præplacere viſum. Bavarica vero
meliori conſilio poſt hæc omnia ſec. XVII. inſtituta ſub tutela Rom. ſe-
dis ab an. 1684. quando primum celebratum fuit capitulum provinciale,
inſigniter effloruit, ut palam fit ex epiſt. nuntii apoſtolici apud Colonien-
ſes an. 1693. ad collegium cardinalium ſcripta, uti legitur apud P. Ber-
nardum Pezium c): ubi id poſt alia obſervat circa ſtatum Congreg. Be- 2 Bibl. Aſret.
nedictino-Bavaricæ, quæ, ait, multum diverſa eſt a Congregalione Burs- 3. VTIl.
556
feldenſi iſtarum bPartium, gquæ quia non potuit ſeſe eximere a Jubiectione
Noporum, „iacet in deglor ato Katu, S deficit vebementer dum in diſ-
Kkk 3 . ciblina
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0447