Universitätsbibliothek Freiburg i. Br., H 4737,a-2
Gerbert, Martin
Historia Nigrae Silvae ordinis Sancti Benedicti coloniae (2)
Seite: 446
(PDF, 111 MB)
Bibliographische Information
Startseite des Bandes
Zugehörige Bände
Freiburg und der Oberrhein

  (z. B.: IV, 145, xii)



Lizenz: Public Domain Mark 1.0
Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0448
SzEcuLU4

XVII.


a) p. 813.

b) p. 449.

446 HIST. NIGRE SILVE L. XII.

ciplina regulari & ecoleſiaſtica, tum æconomica, præſertim in principa-

lioribus monaſteriis, quod exemplis comprobat.

Atqui fuit hoc potiſſimum impedimentum, quod iniectum fuit unioni
Congregationum Germaniæ, quam, favente Romana ſede, potiſſimum
egit Ioannes Bernardus abbas Fuldenſis, præſes tunc Congregationis
Bursfeldenſis, conventu eius rei gratia indicto Ratisbonæ an. 1630. cum
quo, ut laudatus P. Schramm notat aàa) comparuere Antonius abbas Cre-
mifanenſis nomine Congregationis Auſtriacæ; Michael abbas Andecenſis
& Lucas abbas Priflingenſis nomine abbatum in Bavaria. P. Gerardus
Heſs in prodromo monum. Guelph. an. 1631. b) 12. Januarii ex Och-
ſenhauſen abiiſſe memorat R. P. Auguſtinum Brendlin cum Reverendiſ-
ſimo D. abbate Ochſenhuſano ad comitia hæc Benedictina omnium Con-
gregationum eiuſdem Ordinis per Germaniam deſtinatum: invitatos porro
fuiſſe a directore horum comitiorum IIluſtriſſimo principe Bernardo Ful-
denſi abbate, ex Helvetica, Suevica, Auſtriaca, Alſatica, Bursfeldenſi,
Saxonica, Congregatione qualibet aut duos abbates, aut ad minimum
unum abbatem cum adiuncto ſibi religioſo, qui tractarent de unione Be-
nedictini Ordinis per Germaniam facienda. Addit, Helveticos & Augu-
ſtanos abbates non comparuiſſe, interim vero Franciſcum Weingarten-
ſem, Balthaſarem Zwifaltenſem- & Caſparum Alperſpacenſem Conſtan-
tiam profectos eſſe, tractaturos cum epifcopalibus de viſitatione mona-
ſteriorum Congreg. Suevicæ. Die 19. Ianuarii, eodem teſte, Ratisbonæ
in ædibus D. Ioannis Vogelii civis catholici primus conventus habitus
fuit directore Bernardo Fuldenſi, cui interfuerunt nomine principis abba-
tis Campidonenſis Io. Georgius a Langeneck, Antonius abbas Garſtenſis,
Bartholomæus Ochſenhuſanus viſitator Congregationis Suevicæ, Mar-
tinus Hennich abbas monaſterii S. Mauriti in Toleya Congregationis
Bursfeldenſis, Fridericus Davenfperg archiabbas Haſelfeldenſis, Andreas
ad S. Petrum Salisburgi abbas, P. Matthæus Weiſs rector untwerfſitatis
Salisburgenſis, P. David Gregorius Kornerus SS. Th. D. Prior Gottwi-
cenſis Congregationis Auſtriacæ Secretarius, P. Auguſtinus Molitor mo-
naſterii Seonenſis SS. Th. Licentiatus, Robertus Blöd e S. Gallo III.

principis confeſſarius. Addit P. Heſſius, in hoc conventu univiſſe ſe plera-

que monaſteria Germaniæ & Congregationes cum Congregatione Bursfel-
denſi, & Bursfeldenſem ſe mutuo cum illis; ita ut ex pluribus Congregatio-
nibus & monaſteriis conflata ſit una Congregatio Ord. S. Benedicti per Ger-
maniam, alias Bursfeldenſis. Duravit iſte conventus uſque ad- diem 2 5.
Ianuarii, in quo Seecretarii munere perfunctus eſt P. Romanus Hay,.


Zur ersten Seite Eine Seite zurück Eine Seite vor Zur letzten Seite   Seitenansicht vergrößern   Gegen den Uhrzeigersinn drehen Im Uhrzeigersinn drehen   Aktuelle Seite drucken   Schrift verkleinern Schrift vergrößern   Linke Spalte schmaler; 4× -> ausblenden   Linke Spalte breiter/einblenden   Anzeige im DFG-Viewer
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0448