http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0469
SEC. XVIII. O. S. B. XIII. 467
runt receptæ præſtito homagio: caſtrum etiam munitiſſi imum Rheinfel- Ssenrvn
denſe poſt paucorum dierum obſidionem expugnatum ac⸗ dirutum fuit. WVIII.
Aunno ſequenti, poſtquam iam receſſfiſſent Galli, regimen vero
Auſtriacum, Friburgi ob irruptiones Gallicas minus tutum, Valdishu-
tum conceſſi ſſet, rebelles ruſtici Hauenſteinenſes eo audaciæ proceſſe-
runt, ut armati ineunte menſe Novembri undique concurrentes oppi-
dum, captivos ſuos liberaturi ſocios, cingerent, & ad' deditionem pe-
terent, atque adhibitis machinis bellicis expugnare velle viderentur; ab
iniecto tandem, ex vicinis tum Auſtriacis cum etiam ad circulum Sue-
vicum pertinentibus locis, milite provinciali fugati, diſſipatique, ac de-
mum ad officium revocati, hactenus quiete degunt, communique iam pa-
triæ fruuntur ſecuritate ex felici Auſtriæ cum Gallia, utinam nullo un-
quami fato dirumpendo, fœdere.
XIIE Facit hoc, ut iam æ&εuanimiter ferat patria ineſtimabile dam- Friburgum
nüm, quod ultimo cum Gallis geſto bello an. 1744. pectulit, everſis riſgoĩæ.
funditus munitionibus, quibus Nigra Silva', iam etiam ſuapte natura
munita, invicta eſſe poterat. Ex quibrs præeipua urbs PFriburgum Brisgoiæ
Nigræ Silvæ veluti corona impoſi tar acl finem ſeculi præteriti pace Ryl-
wicenſi cæſari a Gallo reddita. ineunte hoc ſeculo XVIIIE ſtatim impeti,
coorto bello', eſt viſa an. 1702. quüando primum Galli, traiecto Rheno
ad nos diverterunt. Sed, urgente tunc coniunctione cum Bavaro „intacta
eſt relicta: fruſtra etiam proditione eam a. 1708. tentavit, corrupto mi-
lite,Villarſius; a quo tamen ipſo expugnata eſt, poſtquam an. 1713.
ſuperato menſe demum Septembri Rheno aggeres Friburgo ad Nigram
Silvam deductos, quos Vaubonius non', ut oportuit, eſt tuitus,
diſrupit, medioque iam eodem menſe urbem aggreſſus, tandem ſtre-
nue admodum ab Harſchio defenſam, medio menſe Novembri obtinuit
poſtquam iterato Harſchius extremum Eugenio Sabaudiæ principi, urbi
fruſtra occurrere geſtienti, denunciaſſet periculum, in quo verſabatur,
a ſupplicibus vero civibus ad' deditionem ſecti nequiverat: dumque
urbe relicta, in munitas arces ſe confert, civitas ab interitu ſervata eſt
ab urbis Syndico Fr. Ferdinando Meyer, qui vexillo albo protenſo,
hoſti, iam ad ultimatam impreſſionem parato, deditionem denunciavit.
Urbem paucis poſt diebus arces ob periculum eidem imminens' ſecutæ
ſunt, hoſti traditæ die 17. Novemb. ultro confeſſo Villarſio, talem
ſe nunquam expertum fuiſſe defenſionem. Muſæ tunc etiam expulſæ,
Conſtantiam conceſſere, eo migrantibus profeſſoribus pleriſque acade-
miæ, iploque rectore magnifico Io. Sig. Stapf, cuius poſtea filius Io.
Nnn 32 Gsorg.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0469