http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0471
SEC. XVIII. O. S. B. XIII. 469
Anno mox ſequenti 13. Ian. Horbæ ad Nicrum in comitatu Hobenbergico SzcgevN
una nocte 25⁄0. domus flammis ceſſere, me ipſo tunc adhuc puero quin- XIII.
que annorum, graviterque ægrotante cunis iniecto, atque extra urbem = .e X
delato, flammas illas, quas etiamnum phantaſia menti ſuggerit, diriſ-
ſimas concubia nofte eminus proſpiciente. Anno 1726. oppidum Reit-
lingen paucis ab oppido Horb diſtans leucis, vix aliquot exceptis ædi-
bus, totum in cineres fuit redactum; veluti etiam anno 1728. Hala
Sueviæ, quarta tantum ſervata urbis regione, anno 173 5. vero iterum ad
Nicrum Rothenburgum civitas tota igne conſumta eſt die 8. Martii.
Ad eundem Nicrum Eſslingæ ædes quatuordecim menſe Decembri anno
1742. eodemque menſe anni ſequentis ædes 130. Schorndorffii in valle
Ramſia ducatus Wirtembergici flammæ devorarunt.
XVI. Felix ſeculo hoc XVIII. Wirtembergia tres tantum hactenus, vyy
. . . . irtember-
ſed nulli ſecundos, numerat duces; primum Wilhelmi Ludovici filium giæ duces.
Eberhardum Ludovicum, qui an. 1693. accepta minorennis venia æta-
tis, de Imperio Germanico & patria togaà & ſago optimc meritus, ex
Joanna Eliſabetha Friderici Magni marchionis Durlacenſis filia unicum
item habuit filium, ante patrem mortuum: quare Eberhardus an. 1733.
fatis functus, ſucceſſorem habuit ex Wilhelmi Lud. fratre Friderico Ca-
rolo nepotem inſignem heroem Carolum Alexandrum magni Eugenii
Sabaudici achatem: quam etiam ob rem tribus, qui ſuperſtites ſunt,
filis Eugenii nomen indidit.
Ex quibus primogenitus Carolus Eugenius natus an. 1728. mortuo
patre an. 1737. novennis Carolo Rudolpho ex ſtirpe Wirtembergica
Neoſtadienſi adminiſtrationem ducatus reliquit uſque ad an. 1744. quo
ipſe, accepta ætatis venia regimen accepit, atque etiamnum feliciter
tenet; feliciterque degunt eius fratres Eugenius Ludovicus, pietate in
ſuperos inſignis, & Fridericus Eugenius, qui ex undecim prolibus
odo numerat principes maſculos, qua ſobole caret Ludovicus frater
natu maior.
Inter tres vero fœminas principes primogenita Sophia Dorothea
Auguſta, nunc veto Maria Feodorowna nupta magno Ruſſiæ principi
hæreditario an. 1776. mox ſequenti an. 1777. maſculam prolem enixa
eſt die 23. Decembr. principem Alexandrum. Eliſabetha vero eius filia
altera deſtinata eſt ſponſa Franciſco Ioſephi II. Imp. nepoti ex fratre
Leopoldo maguo Hetruriæ duce.
Nunn; XVII
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0471