http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0475
SycuLUM
XVIII.
472 HISTORIE NIGRE SILVE L. XIII.
balneo ſint, poſſint pro lubitu corpus imtnittere aquis aut ſedendo
in gradibus, aut ſtando, aut etiam per medium natando; quem in uſum
forte duo ſpatiofiora balnea ſunt comparata, ut queant natatoria dici.
Ex ſingulis his quatuor balneis aditus patet ad proximas cameras & hy-
pocauſta.
Neque vero ego mihi ſumſerim, uſum definire, atque præcifius de-
terminare rationem omnium ac ſingularum tam variarum camerarum ſeu
receptaculorum, in balneis his Badenvillanis multo ordinatius quam in
quibuſvis aliis, quorum ectypa æri inciſa habemus, apte ad ſymme-
triam, & concinne ad ornatum & elegantiam inter ſe diſpoſitorum. Id
extra dubium poſitum eſſe videtur, præter balnea (quæ ut hic loci con-
ſtituerentur, falutares aquæ ex declivo montis ſcaturientes tepidæ, ali-
quando calidiores, narrante traditione nec repugnante ratione, occa-
fionem præbuerunt) fuiſſe hic ſudatoria etiam laconica a Laconibus ſie
dica auctoribus, ut etiam fſine aquarum ſubſidio ſicco calore ſudor e
corpore humano eliceretur, quibus tamen ſua quoque, ut balneis aliis,
tepidaria erant ac frigidaria, quo paullatim ſenſimque corpus diffudans
e ſudatorio, ubi vehementior calor fſudorem expreſſerat, in tepidarium,
ubi calor lenior ac temperatior, atque ex tepidario concedens in frigi-
darium, refrigeſceret, aut viciſſim refrigeratum per gradus incaleſceret.
B2) Lib. P. c; 'd quod de balneis ita explicat Vitruvius a): Abenea ſupra hypocauſtum
10*
b) Acta Acad.
Palat. T. III.
2 220,
*) Alſat. Il-
ſr. Z. J.
tria ſunt componenda, unum caldarium, alterum febidarium, tertium
frigidarium; & ita collocanda, ut e tepidario in caldarium, guan-
tum aguæ calidæ exierit, infltuut. De frigidario in tepidarium ad enn-
dem modum, teſtudineſque alveorum e communi hypocauſto calefiant.
Infra & fupra e mediorum duorum regione balneorum maiorum
videntur minora balnea eſfe, ad unius alteriuſye perſonæ privatum fortaſſis
uſfum cum labris, lit. G ſignata. Inter hæc maiores duo foruli ad ſep-
tentrionem deducunt ad duo laconica H, quorum indicium præbent pilæ
paſſim minori vel maiori numero ex ruinis reſiduæ. Tam in medio
retro maiora balnea, quam ad latera verſus orientem & occidentem pi-
lis his, ordine diſpoſitis, pavimentum inſiſtebat, infra quod calorem
ex immiſſo concipiebant igne. Deſiderantur autem & hic tubi illi, qua-
les etiam in Lupodunenſi balneo Hæfelinus b), in Bipontinis & Voge-
ſianis quoque Schoepflinus c) quæſivit; qui vero fingulariter conſpicui
ſunt in thermis Romanis, primum an. 1780. in agro Turicenſi apud
Neftenbach detectis, uti hic Tab. III. num. 1I. exhibemus.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0475