http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0481
476 HIST. NIGRE SILVX. L. XIII.
Szxcurun ea incidiſſe ac manus, felix fauſtumque eſt: quippe quo non facile alius
XVIII.
4) Lib. VI.
p. 373.
1) p. 383.
eas præſtare expenſas ac operas quis aut potuilſet aut voluiſſet, utroque
Em Badenſi Principatu auctus, qui maiori adhug huius ſeculi parte fuit
diſſociatus.
Heros Ludovicus Wilhelmus, de quo iam ſæpius fuit iniecta men-
tio Bernardinæ lineæ, quam Schœpflinus T. III. Hiſt. Bad. proſequitur,
eam marchiæ Badenſis partem, quæ catholicæ religioni eſt addicta, iam
an. 1677, moderari cæperat, Turcarum malleus, Deo protegente a
coniuratione an. 1689. in eius vitam per Turcas factam, noſtro adhuc
ſeculo relictus, patriæ ac cumprimis Nigræ Silvæ tutor ac ſervator vir-
tute bellica ſingularique providentia, qua patriam vallo & aggeribus cin-
xit a Rheno in Nigræ Silvæ circuitu Heilbrunnam uſque ad Nicrum,
fuitque, dum vixit Ludovicus, invictum, moörtem autem oppetiit an.
19707. ſuccedente Ludovico Georgio filio necdum quinquenni ſub tu-
tela matris ex illuſtriſſimo Aſcaniorum, Saxoniæ ducum lineæ Lauen-
burgicæ, ſanguine natæ. Ludovico Georgio an. 1761. Auguſtus Geor-
gius ſucceſſit Kater ex eadem matre hnatus,
Uterque ſine prole fuit defunctus, unde Badenſes terræ rediere omnes
ad unam Erneſtinam ſtirpem Durlacenſem, quæ prius Pforzbeimenſis
fuit dicta ab oppido Pforzheim, ubi ad an. 1565. conſederat, ibique
Car. Wilhelmus ampliſſimas an. 1716. conſtruxit ædes orphanis, pau-
peribus, & hominibus infirmis alendis: facinoroſis „prodigis, demen-
tibus coërcendis: pueris atque puellis erudiendis, ut deſcribit Schœpfli-
nus T. IV. Hiſt. Bad. a) quo lineam Erneſtinam perſequitur: memorat-
que, eundem marchionem b) an. 1735. coemiſſe a Friderico de Bæren-
fels vicum Crenzach prope Baſileam, limitem Nigræ Silvæ meridiona-
lem, cui oppoſitus eſt borealis apud Pforzhemium ceu porta Nigræ
Silveæ, ut iam notavimus, dicta, perinde ac Crenzachium limitem lin-
gua vernacula deſignat ad eum Rheni tractum, quo ſupra inter urbes
Silveſtres eſt Waldshutum Nigræ Silvæ veluti cuſtodia ex nomine.
Carolus Wilhelmus vitam produxit uſque ad an. 1738. quo ei Ca-
rolus Fridericus ex Friderico filio nepos ſucceſſit optimus princeꝑs, qui
ſe hodieque patrem patriæ demonſtrat, iam etiam prole beatus ex Ga-
rolo Ludovico filio herede & Amalia Friderica Haſſio-Darmſtadienſi,
uxoris magni principis Ruſſiæ defunctæ ſorore, quæ uno partu duas an.
1776. enixa eſt filias, ſingulari familiæ voto, cui integro hoc ſec. XVIII.
nullum germen obtigit fœmineum. Gemellis his ſoſpitibus poſtquam
annis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0481