http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0490
SEC. XVIII. O. S. B. XII. 485
.r-
eidem in gratam memoriam familiaris & ſuaviſſimi affectus. quem mihi Skovrvx
proximis annis Viennæ apud aulam cæſaream legatus perſæpe indulſit, II.
dedicare licuit libros de cantu & muſica ſacra a prima eccleſiæ ætate uſ-
que ad praſens tempus, haud extremum curæ ſuæ paſtoralis momentum,
depravato tantopere muſicæ eccleſiaſticæ ſtatu in ſacerrimis eccleſiæ ca-
tholicæ adytis.
Proxime elapſis annis auſu temerario Io. Laurentius Iſenbiel, redux
ex academia Göttingenſi, in Moguntina academia linguæ Græcæ pro-
feſſor laceſſere aggreſſus eſt vaticinium Iſaiæ VII. 14. Ecce vingo conci-
piet, & pariet klinumn, & vocabitur nomen eius Emanuel, quod iĩpſe
evangeliſta Math. I. 22. 23. in Chriſto adimpletum afſeruit, traditione
Patrum conſpirante, regula in catholico orbe inconcuſſa ad legitimam
S. Scripturæ interpretationem, etiam in concilio Tridentino firmata ſec.
XVI. quo demum ex cœtu proteſtantium fuerunt, qui novam interpre-
tationem commenti ſunt de puella, quæ tempore regis Achaz pepererit
Emanuelem communi fœminarum more; üt tamen Concederent, ſenſu
quodam ſublimiori Chriſtum portendi. Quos nonnulli ex catholicis ſe-
cuti, in verbis Iſaiæ typum tamen virginis deiparæ agnoverunt; z ab hoc
ipſo vero ètiam aberrans Iſenbiel, alienam a communi in catholica eccleſia
S. Scripturæ interpretandi regula mentem ipſo libelli, quem edidit, ti-
tulo manifeſtavit, ſermone vernaculo inſcripti: Neuer Verſuch vom Ema-
nuel, paſſim ab academiis Germaniæ, a Sorbona in Gallia, atque pleriſ-
que epiſcopis etiam Nigræ Silvæ hierarchis, iplaqque Romana ſede damna-
tus, ab Ordinario vero ſuo archiepiſcopo Moguntino refragarius cuſtodiæ
addictus, reſtitutus dein, dum an. 1779. palinodiam cecinit, canoni-
cus iam Amoœnoburgi. Certatim etiam in novum Iſenbielii commentum
calamum ſtrinxere theol ogi catholici, inter primos autem, qui nunc
nos propius attinent, Hermannus Goldenhagius Moguntinus in Diario
religionis, & in diſſert. inaugurali Friburgi Brilg. Fr. Chriſtophorus
Zwergerus, epiſcopi Conſtantienſis conſiliarius eccleſiaſticus; ubi ta-
men in conſilio eccleſiaſtico Conſtantiæ ſuperſedendum fuerat iudicatum
a damnatione libri in noſtris plagis vix noti, ne prohibendo curioſorum,
ut fieri ſolet, hominum orexis moveretur.
XXI. Qui nunc dicœceſi Conſtantienſi præeſt Maximilianus Chri- Conſtantien-
ſtoph. eiuſdem eſt illuſtris Smiix de Rodt, quæ ſedem hanc ſen paterno ſis.
ſeu materno ſtemmate maxima huius ſeculi parte tenuit, inde ab anno
1689. quo eleckum libro ſuperiori meminimus Marquardum Rudolphum
2 Rodt, qui defunctus an. 1704. ſncgeſſorem nactus eit Ioan. Franc. Schenck
P bP 3 de
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0490