http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0495
490 HIST. NIGRE SILVE. L. XIII.
Szcuru Gall. chriſt, quæ legantur in hiſtoria Alſatiæ pag. 360. 361. Legi etiam
xvII. meretur epiſtolium, quod idem rex, dum an. 1744. Friburgum Bril-
S giæ obſeſſurus Argentorati diverteret, ad principem Rohanium ſcripfe-
rat, apud Grandidier (Eai ſur les Cathedrale de Strasbourg p. 181.) qui
mox mortem Card. Armandi Gaſtonii de Rohan ep. Argent. celebrat
ad an. 1749. Armandi Auguſti vero eius ſucceſſoris, nati an. 1717. præ-
maturum obitum ad an. 1766. Auguſto natu longe maior ſuffectus eſt
Ludovicus Conſtant. princeps de Rohan-Guimene, cui mox an. 1759.
datus eſt coadiutor Ludovicus Renard. Eduard. eiuſdem principalis fa-
miliæ, in qua perinde cardinalitia dignitas ac epiſcopatus Argentora-
tenſis perennat, quem nepoti coadiutori præteritis annis legato ex-
traordinario Galliarum regis apud aulam cæſaream an. 1779. defunctus
reliquit, poſtquam inſigne auſpicium fieri curaſſet hiſtoriæ epiſcopatus
Argentoratenſis, edendæz opera & ſtudio ſæpe laudati D. Grandidier,
qui duo iam in lucem protulit volumina, non unius eiuſdemque quidem
meriti, exæquandi tamen ſolertia clariſſimi auctoris in proſecutione ope-
ris, quod avidiſſime exſpectatur abſolvendum ab eo, qui illud tam egregie
invenili adhuc cœpit æ&tate.
Cauſa Febroo XXIV. Dum primum an. 1763. in lucem prodit Iuſtini Febronii
niana. Icti de ſtatu eccleſiæ & legitima poteſtate Romani pontificis liber ſingularis,
ad reuniendos diſſidentes in religione chriſtiaua compoſitus; dumque in-
eunte mox anno ſequenti Clemens XIII. datis ad omnes archiepiſcopos
& epiſcopos Germaniæ encyclicis graviſſimis nihil non ad depreſſionem
ſubpreſſionemque operis ageret, inter primos fuere hierarcheæ Nigræ
Silvæ noſtræ, qui, præeunte archiepiſcopo Moguntino, votis pontificis
obſecundarent, quidam etiam, vix fama percépta proditi operis. Videri
poterat Argentorati, quæ urbs eſt ditionis Galliceæ, ubi multis theo-
logorum ſaltem arriſit liber hic ſingularis, ad palatum in pleriſque ple-
rorumque doctorum Gallicanorum compoſitus, patronos nacturum Fe-
bronium, dum contra ibi acerbum admodum adverſarium Franc. Geor-
gium Dietterich Iur. can. in catholica Argentoratenſi academia doct.
ac profeſſorem publ. & ordin. accepit Iuſtinus Febronius abbreviatus &
emendatus, quod eſt poſtremum inter tot, quæ ad libri ſui ſingularis
defenſionem edidit opera Febronius. Neque vero omnes illos primatus
pontificii, prout contendit canoniſta Argentoratenſis prima inter diſſer-
tationes tres, negat FPebronius effectus; etſi primatum pontificum or-
dinis potius & conſociationis, quam iurifſdictionis eſſe velit, non
ſatis perſpiciens, quid inde ſequatur, dum cum catholicis doctoribus
etiam ipſe tenet, & admittit, pontificem eſſe centrum unitatis, ſeu ut
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0495