http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0501
SxCULUN
XVIII.
—n
496 HIST. NIGRE SILVE. L. XIII.
Arianiſque regibus poſtea iuſto Dei iudicio imperium Occidentale occu-
. bantibus; tum maxime vero deinde imperatoribus Orientis hæreſum fau-
—toribus & incentoribus piaculo fuit, ut, cum quæ Dei ſunt ſibi arro-
gaſſent, omitterent, quæ ſunt cæſaris, Imperio ſucciſo in Oriente per
Perſas primum, deinde per Mahumedanos, in Occidente vero per Lon-
gobardos: donec ſeculo VIII. Aiſtulpho & Deſiderio Longobardorum
regibus a Pipino & Carolo M. ſubactis, eccleſia Romano-catholica flo-
rem ſplendoremque inſignem accepit.
Qua quidem ſua actoritate apud nos ac poteſtate per mille iam annos
gaviſa eſt; attamen paralellilmum quemdam millenarium, ut ita dicam, ob-
ſervart liceat, ut ſicut poſt incunabula ſua ſeu infantiam inde a quarto ſe-
culo exterior eccleſiæ ornatus, auctoritas & poteſtas ad virilem illam, quam
indicavimus, ætatem excrevit, ita etiam a ſeculo decimo quarto iterum a
a) Viä. ano-Marſilio Patavino a) primum & loanne de landuno ſub loanne XXII.
mmi liber de proximo ſeculo XV. a Waldenſibus, Wicleffitis & Huſſitis deprimi ite-
Knibus urin rum & laceſſiri cœperit; ſec. XVI. vero a proteſtantibus omnes ma-
gue poteſtatis
b) De iure
paroch. c. 2.
§. 14.
chinæ ad ſtatum omnem eccleſiæ proſternendum ſunt adhibitæ hactenus:
ſtatum intelligo hierarchicum, ſeu hierarchiam in eccleſia catholica di-
vina ordinatione inſtitutam, ad quam ſubruendam miris ſeſe torſerunt
modis, donec noſtro tandem ſeculo ac ætate, fronte poſita, epiſcopa-
tum tamen principis Carpzovii, Grotũ & ſequacium erubeſcentes, prin-
cipi qua principi ius omne circa ſacra conſignarunt, in eccleſia perſonas
quaſque æquales ſtatuendo. & eſt inæqualis, ait Boehmerus b), impe-
rium & obediendi gloriam ſupponere debemus, & ita favemus impri-
mis clero pontificio, hierarehiam quamdam fingenti „S&S Juprematum præ-
Juli Romano univerſalem adſcribenti.
Uti ſemper inde ab eccleſiæ origine, quoties ea concuti viſa eſt.
ita etiam poſtremis his temporibus „ quando ſuſque deque vertendi ſta-
tum eccleſiæ, a Chriſto in ſuis apoſtolis eorumque ſucceſſoribus con-
ſtitutum, omnes machinæ adhibitæ ſunt, Petrus in ſuis ſucceſſoribus
invicte egit, præſtititque, quod a Chriſto in mandatis accepit: Et tu
aliguando converfus confirma fratres tuos. Munus hoc Romæ moriens
Petrus ſedi ſuæ veluti teſtamento reliquit, quod ipſe uſque ad mortem
complevit, ut de ſe epiſtola II. c. 1. teſtatur: Iuſtum autem arbitror,
inquit, quamdiu ſum in boc tabernaculo, ſuſcutare vos in commonitione:
certus quod velox eſt depoſitio tabernaculi mei, ſecundum uo G Dominus
noſter Nriſur ſi⸗ — mli. Dabo autem operam, & frequenter
nos poſt obit borum memoriam fäciatics. His pro-
miſſis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0501