http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0503
498 HIST. NIGRE SILVE. L. XIII.
SECULUVM
XVIII.
—
quo cinctum eſt: tamen rerum terrenarum adminiſtrationem Jortitus r
eſt, nec ultra poteſtatem banc quidquam habet auctoritatis: verum ſacer-
dotii ſolium in cœlis collocatum ℳ, & cœleſtia adminiſtrandi habet au-
ctoritatem. Quis baæac dicit? Lpſe cœlorum rex: „Quæcumque enim
„ ligaveritis Tuper terram, erunt ligata & in ccelis: &£— quæcumque
„ ſolveritis ſuper terram, erunt ſoluta & in cœlis *. Quid cum boc
bonore conferri poſſit ? A terra iudicandi principalem auctoritatem Jumit
cœlum. Nam iudex ſedet in terra, Dominus ſeguitur ſervum, & gquid-
quid hic in inferioribus iudicarit, boc ille in ſubernis comprobat. Ita-
que medius ſtat ſacerdos inter Deun & naturam bumanam, illiuc ve-
nientia beneficia ad nos deferens, Dominum iratum reconcilians communi
naturæ, nos, gui offendimus, eripiens ex illius manibus. Idcirco Deus
ibpſum regale caßut ſacerdotis manibus ſubiecit, nos docens, bunc princi-
2) Paralip. c.
26, . 16.
pem eſſe iljo maiorem. Siquidem id, quod minus eſt, benedictionem ac-
cipit ab cο, quod præſtantius eſt. Dileutit ibi exemplum Oziæ a), ſtu-
dio qnidem religioſo, ſed auſu temerario templum ingredientis, ut in-
cenſum adoleret, quod non regibus, ſed ſacerdotibus competebat, quem
ſummus ſacerdos Azarias cum ſuis ſacerdotibus intrepidus coarguit.
Non aſpiciebat, inquit, principatus faſtum, non expendebat, guanta res
eſſet, animum cupiditate temulentum cobibere: non audiebat illud Salo-
monis: „Minæ regis ſicut ira leonis“; ſed ſublatis oculis ad verum re-
gem cœlorum, atque illud tribunal, eaſque pœnas conſiderans, & his
cogitationibus ſe ſo muniens, impetum fecit in tyrannum. Noverat enim,
noverat inguam, certe, minas regis ſimiles eſſe iræ leonis duntaxat iis,
gui terram ſpecarent. Verum vomini „gui cœlum habebhat præ oculis, quibus
ſRic induxerat in animum, ut vitam citius in ipſis adytis deponeret, quam
Jacras lages ſineret violari.
Proſequitur poſtea S. Pater, & deprædicat manſuetudinem, quæ in
redarguendo Ozia fuerat adhibita, quam non ſemper adhibuiſſe hierar-
chas, ſolent nobis hoſtes, contemtoreſque legitimæ eccleſ. poteſtatis obii-
cere, legi evangelicæ ac ſpiritui Chriſti conſentaneam, qui ſuis dixit:
Diſcite a me, guia mitis ſuum, & bumilis corde; dumque necdum eum
præſetulit humilitatis ſpiritum Petrus, quem poſt ſe ſuum relicturus
erat in terra vicarium, ter ſuum negavit magiſtrum, trina vero poſtea
profeſſione ſui amoris, errorem correxit, atque univerſo gregi præ fici
meruit poſt reſurrectionem in apparitione ſecunda, cum in prima iam
apoſtolis omnibus unacum Petro poteſtatem contuliſſet ſalvator dicens:
icut me miſit Pater, ut it probe poſt SS. Patres animadvertit lanſenius
Ganda-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0503