http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0504
SEC. XVIII. O. S. B. XIII. 499
Gandavenſis epiſc. in Commentario in Concord. evangel. (c. 148.) Nunc, SscvrUXM
pergit, ad tollendum ſchiſma, Gnt ecoleſia una monſtraretur, unus om- BIl. —
nibus praficitur, impletgue Dominus in Petro, quod aute reſurroctionem —
ei promiſerat, dicens: Tibi dabo claves regni colorum: quia, ut ibi
dicum eſt, verbis illis promittebatur Petro ſumma in eccleſia poteſtae &
aucétoritas, quæ bhic illi traditur, cum ei peculiariter regimen & cura
paſtoralis ovium Chriſti committitur. Hanc autem poteſtatem ei pecu-
liariter commiſſurus Dominus, prius ab eo rogat, num ſe diligat, &
plus diligat guam cæteri, qui aderant apoſtoli & . non ſolum, ut intel-
ligamus, eximiam & ſingularem dilectionem requiri in praficiendo ovi-
bus Chriſti, Nd etium, ut hbinc intelligamus, ad ſolum Petrum pertinere,
quod ei dicum Aℳ.: Paſce oves meag, ut guidam volunt, gquod Petrus
tanguaim os apoſtolorum omnium nomine reſponderet &c.
XXVI. Bene ſe habet, quod omnes illi, qui hodie poteſtatem ec- Controverſiæ
cleſi?, eamque in ſucceſſoribus præcipuam labefactare conantur, in ipſa lanſeniſtiox.
eccleſia catholica, quod, inquam, eam ſemper prærogativam in Petri ſuc-
ceſſoribus agnoſcant, quam ex unanimi conſenſu SS. Patrum modo aſ-
ſertam vidimus, ut ſit centrum unitatis. Utinam vero etiam, quid hinc
conſequens ſit, agnoſcant, quod ſingulari libro, de communione poteſta-
tis eccleſiaſticæ inter ſummos eccleſiæ paſtores poutificem & epiſcopos, oſten-
dere ſum conatus, optandumque eſſet, u ſectarii illi cognominis Cor-
nelii lanſenii Iprenſis ea in mentem inducerent, quæ modo ex Cornelio
lIanſenio Gandavenſi attulimus digna, quæ ſequentibus adhuc ex eodem
auctore firmentur verbis, ad reverentiam ſupremo eccleſiæ capiti Ro-
mano pontifici, tantopere laceſſitam, conciliandam.
Attingenda nobis hanc ob rem eſt cauſa Ianſeniſtarum, in foederato
Belgio ab ineunte ſeculo hoc XVIII. fota, tum etiam ab exulibus Ap-
pellantibus a iudicio Romanæ ſedis ad concilium generale; etſi prima-
tum Romanæ ſedis in controverſiam non deducant, pnec ſe a ſede hac
ceu centro unitatis abduci ſinant, etiam ſchiſmatici ab eius communione
reiecti; cui rei occaſionem dedit ineunte hoc ſeculo epiſcopalis dignitas,
quam indulgentia Innocentii XI. an. 1688. in Belgio obtinuit Petrus
Codde in partibus nominatus archiepiſcopus Sebaſtenus, a capitulis Ul-
traiectino & Harlemenſi præſentatus; unde Ultraiectini ſchiſmatici ſucceſ-
ſionem ſuam epiſcopalem repetunt. Silentio prætereo hiſtoriam electorum
deinceps invita Romana ſede epiſcoporum, qui nihil non egerunt, ut
ſe in gratiam pontificum inſinuarent: atque etiam acta ſynodi, quam an.
1763. celebrarunt, Romam confirmanda miſerunt, in qua divina primatus
Rrr 2 pontif-
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0504