http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0506
SEC. XVIII. O. S. B. XIII. 501
Paucis abhinc annis recruduiſſe viſa eſt in oppoſito Nigræ Silvæ Sscuruk
noſtræ Vogeſo, atque in ipſo Ordine S. Benedicti controverſia lauſeni- XVII.
ſtica e diametro oppoſita ei, cui Cœleſtinus Sfondrati ex principe ab ==z=
bate S. Galli S. R. E. cardinalis locum dedit edito libro inſcripto: Nodus
prædeſtinationis α ſacris litteris, doctrinague Auguſtiui & Thomæ „gquan-
tum homini licet, diſſolutus, in quo epiſcopi Galliæ non pauct id etiam
reprehenderunt, quod in noviſſima controverſia, quam innuimus, epi-
ſcopus Tullenſis reprobandum exiſtimavit in P. Mougenot Ord. S. Be-
ned. ex Congregatione SS. Vitoni & Hydulphi: cuius rei vel ideo mihi
mentio facienda eſt, quod me olim hortante is in ſe ſuſceperit theolo-
giam Tournelii examinandam circa controverfſias lanſeniſticas, quia huic
theologo inſigni ideo etiam maior iis in rebus fides ſit adhibita, quippe
qui toti cauſeæ ab exordio, primum Lovanii, poſtea Pariſiis præſens ad-
fuerit; eum vero P. Mougenot errorum & malæ fidei in iis, quæ ſcripſit
circa materias de gratia, convincendum ſuſcepit, tribus eam in rem edi-
tis voluminibus, & poſtea etiam libeilo apologetico contra ſuos quo-
que ſodales, a quibus fuerat exagitatus. Notam vero a ſe lanſeniſmi
propellit, palam profeſſus, ſincere ſe & ex animo condemnare propo-
ſitiones omnes, condemnatas in bullis ſummorum pontificum, maxime
propoſitiones illas, quæ in bullis contra Baium & lanſenium atque ad-
verſus Quefnelli librum inſcriptum: Le nouveau Teſtament avec des re-
fexions morales &c. proſcriptæ ſunt. o, inquit, pariter illas condemno
in omni illo ſenſu, quo ſancta eccleſia catholica, apoſtolica && Romana
illas proſcribit, & condemnat; optime perſuaſus, doctrinam &. Augu-
ſtini, & & Thomæ, non obſtantibus illis bullis, priſtina auctoritate in
eccleſia pollere, neque præindiciun guodilam doctrinæ Auguſtinianæ aut
Thomiſticæ a Romanis pontificibus fuiſſe illatum.
XXVII. Melius ſibi Ieſuitæ conſuluiſſent, atque etiam puritati theo- RBesleſuitioæ.
logicæ, ſi miſſo Molina ſuo, firmiter inhæſiſſent ſtatuto, quod haud pro-
cul ab exordiis ſocietatis accepiſſe feruntur a viro ſummo, altero poſt
S. Ignatium Superiore generali P. Lainezio, tradendi ſcilicet in ſuis ſcho-
lis placita S. Thomæ: quod etiam apud nos admiſſi ad facultatem theo-
logicam in academia Friburgenſi promiſerunt; non tamen ita (ut nu-
perrime rem expoſuit lol. Ant. Labhart in diſſert. hiſtorico theolog. de
viciſſitudinihus theulngiæ, recenſita in nova bibl. a) eccleſ. Friburg. p. 52 1.) a) Nia Bibl.
ut ſibi non permitterent in iis quæ ſibi aliter viſa fuerint, ab eo dil- Por. M.
cedere. Acceſſit cum leſuitis collegio Friburgenſium theologico Pole-
mica & Caſuiſtica theologia; diicelſum tandem in partes Molinæ. An.
Rrrz3 1767.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0506