http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0507
502 HIST. NIGRE SILVE L. XIII.
szcurun 1767. admiſſi fuerunt ad facultatem ſacram, qvui traderent theologicas
XVIII. diſciplinas ſecundum mentem Auguſtini & Thomæ. An. 1773. extincta
eſaitarum Societate nova ſtudiorum theologicorum ratio, ut in cæteras
Auſtriæ ſceptro ſubiectas academias, ita in Friburgenſem introducta eſt;
hermeneutica ſacra orientalibus linguis, iam prius adoptatis, adiuncta fuit,
cæteræque partes theologicorum ſtudiorum imprimis etiam hiſtoria ſa-
cra excoli magis coœpta, atque priſtinæ dignitati reſtitui.
Duo adhuc ſunt capita, de quibus moniti lIeſuitæ a celebratioribus
ſuperioribus ſuis generalibus ſibi haud ſatis proſpexerunt. Ex his Clau-
dius Aquaviva haud obſcure ſuis præſagiit exitii cauſam a fummis aulis,
unde quidem nihil minus, ob maximum favorem ac officia, timendum
videbatur, Romana præſertim, ubi dici poteſt, primam ruinæ cauſam,
quam poſtea Clemens XIV. confummavit, præbuiſſe Clementem XIII.
recedentem a veſtigiis Benedicti XIV. qui ultimo vitæ ſuæ tempore bullam
reformationis legato Portugaliæ conſignavit, ut gliſcentem iam ſub ci-
nere ignem reſtingueret, cuius flammam Clemens XIII. nimis indulgendo
incendit: ne quid -de cauſa Malacridiana dicam, ob parricidium loſepho
I. regi Luſitaniæ intentatum., cuius conſcii atque adeo rei dum cenſe-
bantur Ieſuitæ, ex iis, quæ hactenus ſunt patefacta, palam fit, ſuſpi-
cione potius ſententiæ, quam tamen eiuraſſe dudum Ieſuitæ ſunt pro-
feſſi, licitum nempe eſſe occidere tyrannum, factum fuiſſe. Interim
ipſo die 3. Septembris an. 1758. quo rex ad mortem petitus fuerat,
leſuitæ ex Lufitania ſunt proſcripti, ac poſtremo demum ex Germania
noſtra Brevi apoſtolico Clementis XIV. an. 1773. quo univerſus ordo
extinctus eſt, poſtquam. ex Gallia etiam & Hiſpania exeſſe iuſſus eſſet
auctoritate aularum regiarum, quarum gratia potiſſimum cenſebantur lIe-
ſuitæ remiſſiores fuiſſe in theologia morali; non auctores, ſed præci-
pui defenſores probabiliſmi, contra quem præſtantiſſimum opus ſoripfit
Thyrſus Gonzales Superior generalis Soc. I. calculum addentibus non pau-
cis ex ſuis: ibique illud etiam probandum ſuſcepit, Probabiliſmum non eſſe
doctrinam in Societate receptam, quæ tantum ſemper pro fidelium, præ-
ſertim in ſacro tribunali, perinde ac infidelium converſione zelum com-
monſtravit ſalutis animarum, utique periculo non exponendæ, in tribu-
nali imprimis confeſſionis & pœnitentiæ ſacramentalis: quæ eſt in eccleſia
catholica pars potior officii ac prudentiæ paſtoralis, in qua ſtudium caſuum
conſcientiæ, vulgo deſpectum, & in novo theologiæ uniyverſæ ſyſtemate
non pro dignitate & neceſſitate tractatum, eum & multo ampliorem lo-
cum habet, quem hiſtoria in prudentia civiii.
Tum.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0507