http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0513
508 HIST. NIGRE SILVX. L. XIII.
Szcoruu profitetur, articuloſque fidei eos etiam, qui hactenus communes fuerunt
XVIII.
diſſidentibus apud nos partibus, abiicit, ſe nec Auguſtanæ confeſſioni,
nec ſymbolo Nicæno adſtrictum conteſtatus.
Nec dubitat Wielandus, qui inter alios eam profeſſionem fidei agreſ-
ſus eſt, bona fide agere Bahrtium, atque omnino de confeſſionis ſuæ
perſuaſione certum & convictum eſſe. Sed quo iam ſe vertat ſagaciſſi-
mus Wielandus iuxta principia proteſtantica, quæ cuique religionis ac
fidei arbitrium relinquunt? Quomodo Bahrtio occurrendum exiſtimat,
qui cuique liberum facit, quafcumque præſcriptas fidei formulas, ſym-
bola & doctrinæ ſyſtemata abiicere? Dicçcit Wielandus, Bahrtium mu-
nere doctoris, quo fungitur, obſtrictum eſſe ad docendam eam religio-
nem, quæ obtinet, iuxta proteſtanticum brocardicon nempe, eius eſſe
religionem, cuius eſt regio. Atqui vero ſic animo hypocritico aliud
quid vis quivis poteſt credere ac mente tenere, quam quod ore prædicat.
Perſuadet ſibi equidem NWielandus, Bahrtium ratione ſua ſibimet oppido
impoſuiſſe, ac decipi, quod ſibi perſuadeat, alios omnes doctores chriſtia-
nitatis, qui per ſeptendecim ſecula contraria dogmata ceu ſacræ Scripturæ
conſentanea crediderunt, in horribilibus tenebris palpitaſſe. At vero
Bahrtius (cui tantopere iraſcitur Wielandus, quod in confeſſionem Au-
guſtanam culpam omnem irreligionis prævaleſcentis reiiciat) regerit, ad ean-
dem auctoritatem externam pertinere, adverſam libertati conſcientiæ, velle
quæcumque, quam antiqua etiam & inveterata ſint, aliorum quorum-
cunque doctorum iudicia & ſententias obtrudere ei, qui iple ſit iudex,
ipſe arbiter ſuæ fidei & religionis iuxta apoſtolum: Omnia probate, guod
bonum eſt, tenete, quibus quidem verbis recte exiſtimat Wielandus, ſen-
ſum adeo amplum ſubeſſe non poſſe, qui in tam avia & devia dedu-
cat; at ſecus videtur Bahrtio, tueturque ſe ſuo ſibi, ut cuicumque alii,
in religione competente arbitrio per principia proteſtantica, palladium
nempe illud libertatis conſcientiæ a).
Licet
a) Juvat, rem ipſis Wielandi verbis exprimere, in opuſculo: Fortſetzung der Gedanken
eines Laven. p. 40. ita adverſus Bahrtium ſoribentis: Er meint, nach den Grundfâtzen
des Proteſtantiſmus wäre er in Abſicht ſeines Glaubens an keines Menſchen Anſehen
gebunden, und hahe das Recht alles zu prüfen, und nur das zu behalten, wovon er
ſich aus Gottes Wort überzeugt fühle. la als ein proteſtantiſcher Lehrer hätte er
noch ein ferneres Recht: denn als ein ſolcher ſey er Theil der repræſentierenden
Kirche, und ſey daher nicht nur verpflichtet, die Lehrſäze ſeiner Kirche zu prüf-
fen, ſondern auch das Reſultat ſeiner Prüffung ſeinen Brüdern vorzulegen. Hat der
H. D. da er dies ſo hinſchrieb, auch wohl recht bedacht, wie viel er damit ſage ?
Die Rede iſt hier nicht von Vorſtellungsarten einer Lehre, nicht von bloſen Arten,
ſch auszudrücken, nicht von Puncten, die zu dem Geheimniſſe der Gottſeligkeit nicht
weſentlich gehören, Die Rede iſt von weſentlichen Glaubenslehren der chriſtlichen
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0513