http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0539
534 HIST. NIGRE SILVE L. XIII.
Sacurvu qui 9. Auguſti an. 1747. eleckus 24. Aprilis an. 1749. defunctus eft
XVIII.
mauNN
piifſimus abbas, fucceſſorem nactus Menradum Troger „ Wortuum an.
1764. cuius iam ſupra-meminimus-inſignis profeſſoris domi, Gengenbaci
atque etiam publici philoſophiæ in academia Salisburgenſi. Poſtulatus
iterum Salisburgum fuerat ach docendam theologiam; ſed eo ad maiora
domi deſtinato, in eius Iocum P. Romanus Endel miſſus eſt ad eam aca-
demiam, cuius hiſtoriam, conſilio a P. Romano Sedelmaier cœpto, col-
lectaneiſque relictis, iam an. 1728. ediderat P. Stanislaus, Wilperz, in
coadcervandis monumentis pro hiſtoria: San- Blaſiana diligentiſſtimus; unde
mihi in rebus domeſticis nulla pene difficultas fuit ad- hanc, quæ præ
manibus eſt, hiſtoriam Nigræ Silvæ, quam novo inſigni theſauro or-
nandi occafionem præbuit perficienda a me, S. Blaſii electo- poſt mortem
Meinradi an. 1764. abbate, ſuſcepta Taphographia Auſtriaca, translatis
Habsburgo-Auſtriacorum principum eorumque coniugum cadaver us
ex eccleſia cathedrali Baſileenſi & monaſterio Königsfeldenſi in Helvetia
ad conditorium novum monaſterii S. Blaſii, qualem ibidem ſepulcri lo-
cum ſec. XI. habuit familia comitum de- Rheinfeldem, ex auguſta Lo-
tharingiæ Ducum proſapia: quæ, eiuſdem ex Ethicone a Ducum Alſa-
tiæ ſtirpe originis cum. Habsburgica, iterato deinceps matrimonio auguſtæ
genti Habsburgicæ coniuncta fuit, ut ſuo loco ac ſingulari etiam libro
explicavi, effoſſis anno primum 1776. ofſibus im ſacello- S. Nicolai jam
diruto’, necondendiſque cum Habsburgicis in eccleſia: nova, quæ poſt
conflagrationem, an. 1768. veteris, cum ipfis monaſteri' aliiſque pleriſ-
que ædibus iam fingulari Dei providentiſſimi benignitate recens e fun-
damentis furrexit, ritu ſolemni an. 1783. die 2 r. Sept. a Maximiliano epiſc.
..
Conſtantienſi a) confecrata, ac ſanctificata variis variorum ſanctorum cum-
primis patrioruin Germaniæ reliquiis, quas inter Nigræ Silvæ apoſtolorum
& patronorum SS. Pirminii ac Fridolini munificentia Auguſtæ M. Thereſiæ
donavit, alia aliis ſacra ſymbola conferentibus optimis patronis & amicis.
Ac quidem nutu eiuſdem Auguſtæ M. Thereſiæ Eminent. Card. Migga-
zius Viennenſfis metropolita præter'reliquias S Io. Nepomuceni, quas quon-
dam Carolus VI. in ſuo ſacro theſauroapud ſe ſervaverat, ex cathedralis ec-
cleſiæ S. Stephani ſacrario quoque contulit iam dictas reliquias. S. Fridolini
primi Nigræ Silvæ apoſtohi, SS. Gervaſii & Protafii, nec non S. Mo-
randi monaſterii ſui nominis Ord. S. Bened. in Alfatia, primi abbatis.
Sunt hæ ex ſacris illis reliquiis, quas ſummo ſtudio, & religione ex
his
a) De feſtiva octo dierum celebritate huius dedicationis proſtat liber ſingularis inſcriptus:
Feierlichkeit des in dem Fürſtl. Stift St. Blaſien auf dem Schwarzwald eingewerhten
neuen Tempels. “”
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv2/0539