http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0094
HISTORIE SILVE NIGRE. 89
&e abſque alicuius contradictione Domino ſerviatis, & in eccleſia S. Jo- Szxcoν
hannis Eggenheim in pede montis ædificata plebs divina percipiat ſacra- XII.
menta, & unaquæque ſuis contenta ſit terminis, quemadmodum a præ-
dictis epiſcopis noſcitur inſtitutum. Præterea eccleſiam Chaltenbach cum
omni iure & facultate ſua, ſicut yenerabilis frater Hermannus h) epiſcopus
Conſtantienſis monaſterio veſtro conceſſiſſe, & ſcripto ſuo noſcitur con-
firmaſſe, nos auctoritate confirmamus. Nulli ergo omnium hominum
fas ſit huius noſtræ confirmationis paginam temerario auſu infringere, aut
ei modis aliquibus contradicere. Si quis autem id attemptare præſump-
ſerit, indignationem omnipotentis Dei & BB. Petri & Pauli Apoſtolorum
eius ſe noverit incurſurum.
Ego Adrianus catholicæ eccleſi iæ epiſcopus.
Datum Laterani per manum Rolandi S. R. E. presbyteri cardinalis &
cancellarii VI. id. Iulii indictione V. Pontificatus Domni Adriani Papæ
IIII. Anno III.
*) Vid. ſupra N. IIV.
— ☛
N. LVIII.
Hermannus epiſco pus C onftantienfi eccleſias in Berau
& Hechenſwand ſolis committit monachis.
H'rwannus Dei gratia Conſtantienſis epifſcopus dilecto filio fuo Gun- Anno rIs8.
thero abbati cœnobii S. Blaſii eiuſque ſucceſſoribus regulariter pro-4. ri. 8Er
movendis in perpetuum. Quoniam pontificalem ad hoc ſuſcepimus Bat 7 7.
dignitatem, ut, quæ religioſa ſunt atque bona, propagemus, id inxtap. 480.
vires divinitus acceptas exequi ratio perſuadet. Agnoſcat igitur omnis
tam præſens ætas, quam futura poſteritas, qualiter lervitium Dei ipſo
opitulante in loco Berowa fit auctum. & qualiter in eodem loco prius
unius officio clerici contento, multorum monachorum atque ſanctimo-
nialium fit inſtituta religio. Felicis memoriæ Rouſteinus a) abbas muh
tas in Domino ſorores ad humilitatem monaſticæ converſationis ex alto
genere ac ſeculari vita in iam præfata Cella cœlitus infſpiratas collegit,
eiſque regendis ac procurandis Priorem alioſque fratres ſuos præeſſe &
4) Vid. quæ diximus T. I. p. 394. ſeqq. Eccleſiam ibi in honorem S. Pancratii M. Gebhardus III.
Conktant. epiſcopus an. 1098. conſecravit T, I. p. 218.
MARz. GERBERTI NIG. SILVA. T. III. M miniſtrare
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0094