http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0102
HISTORIE SILVE NIGRE. 97
Conſtantienſt 7s Oudalrici iudiciaria interrogatione Heſso de Oufinberch & Stcuvg
Adilgozus de Werra conſtricti ſub iuris iurandi proteſtatione dixerunt ſe
eam juſtitiæ noſſe certitudinem, quod decimæ iam dictæ augiæ hactenus per-
tinerent ad proprias partes hæredum, eſſetque poteſtatis cuiuſque hære-
dis de ſuis novellis plantationibus „vel iam dudum plantatis decimas de-
liberare vel tradere prout quisque voluerit: hac igitur conteſtatiône no-
bilium virorum in præſentia epiſcoporum clericorum & laicorum prolata,
epiſcopus decimas ex ſuis partibus monaſterio S. Blaſii figilli ſui impreſ-
ſione confirmavit. Acta ſunt hæc anno incarnationis Domini MCXIIII.
XIIII. Calend. lan.
Elapſis dein aliquantorum curriculis annorum conſilio & mandato
piæ memoriæ Domni Hermanni Conſtantienſis epiſcopi abbas S. Blaſiä
eccleſiam in eadem augia &τροιτνπ conſtruxit, eamque venerabilis Ortlie-
bus Baſileenſis iam dicti Domni Hermanni epiſcopi, ſimulque abbatis
petitione in honorem ſanctæ Dei genitricis Mariæ, & S. Joannis Evan-
geliſtæ, S. Blaſii, & omnium ſanctorum conſeçravit. Reliquias autem
quas principalis continet ara fequens edocebit-littera: de veſtimento S.
Mariæ, de ligno ſanctæ Crucis, IJoannis Evangeliſtæ, Andreæ; Blaſii epi-
ſcopi, Laurentii, Pancratii, Sigismundi regis, Nazarii, MM. Nicolui
& Qudalrici epiſcoporum., , Margarethæ & Kriſtinæ VV. ac MM.
Conſecrata eſt autem anno ab incarnatione Domini MCLXIIIL. indict.
XII. idib. Martii. Data ſunt quoque in dotem eiuſdem eccleſiæ maneipia
his nominibus nuncupata, Bertholdus, MWernherus, Burkardus, Oboung,
Hadewic, Gertrud, Hemma & prædium tres ſolidos perſolvens, & do-
mus quatuor nummos perſolvens in eadem villa Scönnowa, & manſus i in
Wernheri Schwanda d).
Dedicata igitur & dotata, ut dictum eſt, ecclelia, Guntramm ſäcer.
dos de Tagirnowa decimas quasdam ac oblationes uſibus fratrum, & iuri
monaſterii ſub iuris iurandi proteſtatione adiudicatas & piæ memoriæ
domini Oudalrici Conſtantienſis confirmatione delegatas temerario auſu
in ius & proprietatem ſuæ eceleſiæ traducere nitebatur: habita igitur
longa inter cœnobium S. Blaßii & præfatam eccleſiam pro decimis illis
contentione ad hoc tandem ventum eſt, quod-in publico placito Eur-
nowa, in quo pro diverſitatibus cauſarum multi confluxerant, præſentibus
Bercbhtoldo duce advocato monaſterii& Henrico advocato eccleſiæ Tegir-
nowa & Guntrummo ſacerdote, præſtito utrobique ſacramento ſuper utriuſ-
que ecoleſiæ emolumento tali conſilio lis deciſa eſt: ut prædium quod-
dam apud. Leidinchouin & octo libræ Baſileenßi. 5 monetæ eccleſiæ Tegir-
Nune Herenſehmand eiitſdem harochiæ willa:
MaART. GERBERTI NIG. SWLVA. T. II N nowa
XII.
=
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0102