http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0109
104 CobDEX DIPLOMATICUS
Sftouruk e ſeculo fugientes liberos & abſolutos ad converſionem recipere, & in
IlI. veſtro monaſterio abſque alicuius contradictione retinere. Prohibemus
= inſuper, ut nulli fratrum veſtrorum poſt factam in loco veſtro profeſſio-
nem fas ſit de eodem loco abſque licentia abbatis ſui niſi obtentu arctio-
ris religionis diſcedere: diſcedentem vero ſine communium litterarum
veſtrarum cautione nullus audeat retinere. Statuimus etiam, ut in be ro-
chialibus eccleſiis, quas tenetis, ſacerdotes idoneos eligatis & epiſcopo
præſentetis, quibus ſi idonei fuerint, epiſcopus curam animarum commit-
tat abſque-contradictione, ut de plebis quidem cura epiſcopo rationem
reddant, vobis autem pro rebus temporalibus ad ipſum monaſterium per-
tinentibus debitam ſubiectionem exhibeant. Crisma vero, oleum ſacrum,
conſecrationes altarium ſeu baſilicarum, ordinationes monachorum, qui
ad ſacros ordines fuerint promovendi, & cætera ad epiſcopale ofbcium
pertinentia a Conſtantienſi epiſcopo, in cuius dioceſi eſtis, accipietis,
ſi tamen catholicus fuerit, & gratiam atque communionem apoſtolicæ ſe-
dis habuerit, & ea gratis ac ſine pravitate aliqua voluerit exhibere,
alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antiſtitem, & ab
eo conſecrationis ſacramenta recipere, qui nimirum noſtra fultus aucto-
ritate, quæ poſtulantur, indulgeat. Sepulturam quoque ipſius loci li-
beram eſſe concedimus, ut eorum devotioni & extremæ voluntati, qui
ſe illic ſepeliri deliberaverint, niſi forte excommunicati vel interdicti ſint,
nullus obſiſtat, ſalva tamen iuſtitia matricis eccleſiæ. Inſuper diſpoſitio-
nem illam, quam bonæ memoriæ Heinricus IV. Imperator, & Lotharius
rex, & Conradus rex, de monaſterii weſtri libertate & advocatia conſti-
tuerunt, & prædeceſſores noſtri felicis recordationis Calixtus, Honorius,
Innocentius & Adrianus Romanorum pontifices epiſcoporum & cardina-
lium deliberatione firmarunt, vobis nihilominus confirmamus, ut videlicet
in advocati electione abbas liberam habeat poteſtatem cum fratrum ſuorum
conſilio talem eligere, quem ad defenſionem libertatis monaſterii bonum
& utilem eſſe cognoverit, qui non pro terreno commodo, ſed pro Dei
amore & peccatorum ſuorum venia, nec non & æternæ beatitudinis mer-
cede advocatiam ipſam bene habere cupiat & tractare. Si autem calump-
niator potius quam advocatus exiſtens monaſterii bona pervaſerit, & non
magis ea defenderit, & ſemel, & ſecundo, tertiove commonitus nul-
latenus emendaverit, abbas habeat facultatem cum fratrum conſilio alium.
ſubſtituere advocatum, qui utilius & fidelius debeat monaſterium defen-
ſare. Præterea ſicut iudicio diffinitum eſt, coenobii veſtri libertas modis
omnibus a iure Baſilienſis eccleſiæ ſit aliena. Cum autem generale inter-
didum terræ fuerit, liceat vobis clauſis ianuis, non pulſatis campanis,
excluſis
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0109