http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0181
SECVI. UM
XIII.
eeen
—
Anno 1262.
15. Febr. Ex
codem.
176 CODEX DIPLOMATICUS
quem nullus inſtituat vel deſtituat, cum ab eiſdem fuerit requiſitus.
Item quod alienationes notabiles non faciant, & debita oneroſa non con-
trahant ſine abbatis S. Blaſii, qui pro tempore fuerit, conſilio & alenſu.
Ut autem hæc omnia firmiora permaneant, bæc pagina exinde conſcripta
ſigillorum venerabilis Patris & Domini E. à⁹) Dei gratia Conſtantienſis
epiſcopi ſuique capituli, abbatis prædicti, ac univerſitatis civium in
Nuwenburch, cui eſt proximus locus idem, ad fupplicationem partium
prædictarum, qui præfatam ordinationem gratanter acceptarunt, & in
eandem unanimiter conſenſerunt, munimine roboratur. Actum apud
Schopheim anno Domini MCCLXI. nonas Septembris, indictione IV.
) Eberbardus II. is erat.
8
e
N. CXXVIII.
Eberhardus epiſcopus Conſtantienſis ſigillo ſuo munit
chartam, qua Domini de Rotenlein ius advocatiæ in
Riede S. Blaſio ceſſerunt.
O'nnibus præſentium inſpectoribus viri nobiles Waltherus, Otto, & Lu-
toldus fratres de Rotftenlain notitiam rei geſt?. Ne labantur cum
tempore, quæ geruntur in tempore, ſcripturarum ſolent indiciis peren-
nari. Noverint igitur omnes & ſinguli, quos noſſe fuerit opportunum,
quod dum reverendi in Chriſto A. abbas & conventus monaſterii S. Blaſii
Nigræ Silvæ læſi per nos & C quondam patrem noſtrum in poſſeſſioni-
bus eiuſdem monaſterii apud Riede, in quibus nobis advocatiæ ius per-
tinebat, non modicum viderentur, nos receptis ab eiſdem abbate & con-
ventu XV. marcis argenti dictarum poſſeſſionum advocatiam, & totum
ius, quod nobis competebat ibidem, damus & tradimus, imo transferi-
mus in monaſterium antedictum, ita quod idem abbas & conventus ad-
vocatiam ipſam cum proprietate libere debeant perpetuo poſſidere, re-
nuntiantes publice tam pro nobis, quam pro omnibus hæredibus noſtris
omnibus iuribus ſive conſuetudinibus tam advocatiæ quam aliis, quæ
nobis in eiſdem poſſeſſionibus competunt, vel competere videbantur
caſu aliquo contingente. Promittimus etiam abbati & conventui, qui
pro tempore fuerint in dico monaſterio, de præfata advocatia ſive trans-
latione prædicta nos, quotiescunque requifiti fuerimus, Warandiam præ-
ſtituros.
http://dl.ub.uni-freiburg.de/diglit/gerbert_hist_nigr_silv3/0181